Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Proinde ab Arelate secundis egressus auspiciis, emeatoque mari cum classe, quam ductabat, nullo de se rumore praegresso, defertur ad Sitifensis Mauritaniae litus, quod appellant accolae .[*](Igilgilitanum, Lind.; Igilgitanum, G; gilgitanum, V.) Ibique inventum casu Romanum leniter allocutus, misit ad

v3.p.250
vigilias ordinandas et praetenturas, parum super his quae verebatur increpitum.

Quo ad Caesariensem digresso Gildonem Firmi fratrem et Maximum misit correpturos Vincentium, qui curans Romani vicem, incivilitatis eius erat particeps et furtorum.

Recepto itaque tardius milite, quem maris morabatur,[*](morabatur, added in G before maris; retinuit, A, after maris; maris retorsit, sugg. by Clark; no lac. in V.) Sitifim properans, Romanum cum domesticis custodiendum, protectoribus committi mandavit, agensque in oppido sollicitudine diducebatur ancipiti, multa cum animo versans, qua via quibusve commentis, per exustas caloribus terras pruinis assuetum duceret militem, vel hostem caperet discursatorem et repentinum, insidiisque potius clandestinis, quam proeliorum stabilitate confisum.

Quod ubi Firmo levi rumore, dein apertis est indiciis cognitum, spectatissimi ducis adventu praestrictus, veniam cum concessione[*](cum concessione, Val.; concessionemque, Her.; confes siones, V.) praeteritorum, missis oratoribus poscebat et scriptis, docentibus eum non sponte sua ad id erupisse, quod norat[*](norat, V; morat, Kell., Eyssen.) scelestum, sed Romani[*](scelestuminiquitate, lac. by Clark; sed, added in G; Romani, added by Her.; without lac., V.) iniquitate grassante licentius, ut monstrare pollicebatur.