Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Abhinc inter[*](inter (lac. 2 1/2 lines) proximo V; proxima, EG.) --- proximo haec narratione disseri continua placuit, ne dum negotiis longe discretis et locis alia subseruntur, cognitio multiplex necessario confundatur.
Nubel velut regulus per nationes Mauricas potentissimus, vita digrediens, et legitimos et natos e concubinis reliquit filios, e quibus Zammac comiti nomine Romano acceptus, latenter a fratre Firmo peremptus, discordias excitavit et bella. Eius enim necem ulcisci, impensiore studio properans comes, ad insidiatoris perniciem multa ciebat et formidanda. Utque rumores distulerunt assidui, navabatur opera diligens in palatio, Romani quidem relationes, multa et aspera congerentes in Firmum, libenter suscipi recitarique principi, in earum favorem concinentibus multis: ea vero, quae contra Firmus salutis tuendae gratia docebat crebro per suos, accepta, diutius occultari, Remigio officiorum magistro, affine amicoque Romani, inter potiores
Quae cum ad obruendam defensionem suam agitari adverteret Maurus, ultimorum metu iam trepidans, ne amendatis, quae praetendebat, ut perniciosus et contumax indemnatus[*](indemnats, Kellerbauer; condemnatus, V.) occideretur, ab imperii dicione descivit et adiumenta conquirebat vicinarum gentium[*](conquirebatgen-, added by Kellerbauer; adiumenta (lac. 14 letters) tium, V.) --- ad vastandum[*](Ad hoc periculum antequam, Her.; uastand (lac. 18 letters) hostis, V; (uastandum, A).) ---
Ad hoc periculum antequam[*](Ad hoc periculum antequam, Her.; uastand (lac. 18 letters) hostis, V; (uastandum, A).) hostis implacabilis incrementis virium adulescerent, abolendum cum comitatensis auxilio militis pauci Theodosius magister equitum mittitur, cuius virtutes (ut impetrabilis) ea tempestate prae ceteris enitebant:[*](enitebant, Val. c.c.; eminebant, Harmon; nitebant, V.) Domitii Corbulonis et Lusii simillimi veterum,[*](simillimi ueterum, sugg. by Clark, c.c.; ueterum simillimi, V.) quorum prior sub Nerone, alter Traiano rem regente Romanam pluribus inclaruere fortibus factis.