Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
His et eius modi gloriosis actibus exsultans amplissimus ductor, ipsum otii turbatorem petebat valido virium nisu, ideoque prope munimentum nomine Medianum diu consistens, per multas prudentesque sententiarum vias eundem sibi prodi posse sperabat.
Haecque cogitationibus anxiis, altioreque prospiciens cura, rursus ad Isaflenses hostem comperit revertisse; quos nihil moratus, ut antea, agminibus adoritur incitatis. Cui rex Igmazen nomine spectatus per eos tractus opibusque insignis, progressus obviam confidenter: Cuius loci es tu
Et secutae principio lucis, utrimque occursurae sibi ad confligendum processerunt acies minacissimae, et barbarorum viginti paene milia in ipsis locata sunt frontibus, occultatis pone terga subsidialibus globis, ut assurgentes paulatim nostros multitudine clauderent insperata: hisque Iesalenses auxiliares accessere quam plures, quos adiumenta et commeatus nostris docuimus promisisse.
Contra Romani, quamvis admodum pauci, tamen fortibus animis, victoriisque antegressis elati, densetis[*](densetis, E, Eyssen.; densatis, G; desetis, V.) lateribus, scutisque in testudinis formam cohaerenter aptatis, restiterunt gradibus fixis, et a sole orto usque ad diei extimum pugna protenta, paulo ante vesperam visus est Firmus, equo celsiori insidens, sago puniceo porrectius panso, milites clamoribus magnis hortari, ut dedant Theodosium opportune, truculentum eum appellans et dirum, et suppliciorum saevum repertorem, si discriminibus eximi vellent, quae perferebant.
Hae insperatae
Excubiasque agens cura pervigili, barbarorum aliquos ausos, cum apparere non possent, post occasum lunae castra sua temptare effudit,[*](effudit, sugg. by Clark, c.c.; studit (corr. to fudit by second hand), V.) vel irruentes audentius capit. Digressus exinde passibus citis, Iesalenses ut ambiguae fidei per tramites adortus obliquos undere parum sperari potuit) ad penuriam vastavit extremam, perque Caesariensis Mauritaniae oppida reversus Sitifim, Castorem et Martinianum rapinarum flagitiorumque Romani participes, ad interitum tortos incendit.
Redintegratur post haec cum Isaflensibus bellum, primoque conflictu barbarorum pluribus pulsis et interfectis, rex eorum Igmazen, vincere antehac assuetus, terrore fluctuans mali praesentis, nihilque commerciis vetitis ad vitam spei sibi restare, si obstinatius egerit, arbitratus, quantum caute fieri potuit et occulte, prorupit ex acie solus,
Per quem (ut rogaverat) missum, clandestinis colloquiis monuit, ducem suopte ingenio pertinacem, ut ad praebendam sibi copiam agendi quae vellet, popularibus suis acriter immineret, eosque assiduitate pugnandi mutaret in metum, promptos quidem ad perduellis favorem sed iacturis multiplicibus fessos.
Paruit Theodosius dictis, et crebritate certaminum Isaflenses ita protrivit, ut eisdem labentibus pecudum ritu,[*](ritu added after pecudum, EA; more before p, W2N2G; V omits.) Firmus ipse[*](ipse, add. by Her. (cf. § 41); quoque, by C.F.W.M.; firmusque, V.) latenter evaderet, et aviis et diuturnis latebris amendandus, inibi dum de fuga consultat, tentus ab Igmazene custodiretur.
Et quoniam obscurius gesta didicerat per Masillam, in extremis rebus unum remedium superesse contemplans, calcare vivendi cupiditatem voluntaria statuit morte: vinoque consulto distentis[*](distentis, Gardt.; distentus, EAG; destentus, V.) et crapulatis,[*](crapulatis, Her.; crapulentus, A; crapulentis, V.) silenti nocte oppressis altiore somno custodibus, pervigil ipse impendentis aerumnae terrore, insonis gradibus relicto cubili, manibus repens et pedibus, longius sese discrevit, repertumque funiculum, quem ad[*](ad, added by Her. (xxvi. 8, 12); V omits.) finiendae vitae paraverat[*](parauerat, Clark, c.c.; parauere, V.) casus, de clavo parieti affixo suspendit, ubi collo inserto, animam absque mortis cruciabilibus exhalavit.
Quod dolenter ferens Igmazen, ereptamque sibi gloriam gemens, quia non contigerat ad castra Romana vivum ducere perduellem, interposita fide publica per Masillam, ipse camelo necati cadaver impositum ferens, cum tentoria exercitus adventaret, ad Subicarense castellum locata, in iumentum transtulit sarcinale, et Theodosio obtulit exultanti.
Qui convocatis armatis simul atque plebeiis,[*](plebeiis, G (plebeis, Novák); plebe, EA; plebis, V.) interrogatisque an agnoscerent vultum, cum eiusdem esse sine ulla didicisset ambage, ibi paulisper moratus, Sitifim triumphanti similis redit, aetatum ordinumque omnium celebrabili favore susceptus.
Dum hoc pulvere per Mauritaniam dux ante dictus anhelat et Africam, Quadorum natio mota est diu inexcita[*](diu inexcita, Her. (diu from tiu; cf. note 1, p. 282); excita, E2A; inexcita, V.) repentino, parum nunc formidanda, sed immensum quantum antehac bellatrix et potens, ut indicant properata quondam raptim proclivia,
Valentinianus enim studio muniendorum limitum glorioso quidem sed nimio, ab ipso principatus initio flagrans, trans flumen Histrum in ipsis Quadorum terris quasi Romano iuri iam vindicatis, aedificari praesidiaria castra mandavit: quod accolae ferentes indigne, suique cautiores, legatione tenus interim et susurris arcebant.
Sed Maximinus in omne avidus nefas, et genuinos mitigare nequiens flatus, quibus praefecturae accesserat tumor, increpabat Aequitium, per Illyricum eo tempore magistrum armorum, ut pervicacem et desidem, necdum opere, quod maturari dispositum est, consummate: addebatque ut consulens in commune, quod, si parvo suo Marcelliano deferretur potestas per Valeriam ducis, munimentum absque ulla causatione consurgeret.
Utrumque mox est impetratum. Qui promotus profectusque cum venisset ad loca, intempestive
Denique Gabinium regem, nequid novaretur modeste poscentem, ut assensurus humanitate simulata cum aliis ad convivium corrogavit, quem digredientem post epulas, hospitalis officii sanctitate nefarie violata, trucidari securum fecit.
Cuius rei tam atrocis disseminatus rumor ilico per diversa et Quados et gentes circumsitas efferavit, regisque flentes interitum, in coactas[*](coactas, Pet.; coactae, V.) misere vastatorias manus, quae Danubium transgressae, cum nihil exspectaretur hostile, occupatam circa messem agrestem, adortae sunt plebem, maioreque parte truncata, quicquid superfuit, domum cum multitudine varii pecoris abduxerunt.
Evenisset profecto tunc inexpiabile scelus, numerandum inter probrosas rei Romanae iacturas; paulo enim afuit, quin filia caperetur Constanti, cibum sumens in publica villa, quam appellant ,[*](Pristensem, Her.; pistrensem, V.) cum duceretur Gratiano nuptura, ni favore propitii numinis, praesens Messalla, provinciae rector, iudiciali carpento impositam, ad Sirmium vicensimo sexto lapide disparatam, cursu reduxisset effuso.