Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Horrescit animus omnia recensere, simulque reformidat, ne ex professo[*](ex professo, Lind.; de (see note 2, from line 11), C. F. W. M.; reformidati ni perfesso, V.) quaesisse videamur in vitia principis, alia commodissimi. Illud tamen nec praeteriri est aequum nec sileri, quod cum duas haberet ursas saevas hominum ambestrices, Micam auream et Innocentiam, cultu ita curabat[*](cultu ita curabat, Val.; cultant acerabat, V.) enixo, ut earum caveas prope cubiculum suum locaret, custodesque adderet fidos, visuros sollicite, nequo[*](nequodebetur (note 6) G marks with asterisk; casu ferarum, Lind.; ea superarum, V.) casu ferarum deleretur[*](deleretur, Val.; hebetetur, Bent.; debetur, V.) luctificus calor. Innocentiam denique, post multas quas eius laniatu cadaverum viderat sepulturas, ut bene meritam in silvas abire dimisit innoxiam, exoptans similes edituram.[*](exoptans similes edituram, Pet.; exop (lac. 4 letters) simile sedit (lac. 5 letters), V.) ---
Et haec quidem morum eius et propositi cruenti sunt documenta verissima. Sollertiae vero circa rem publicam usquam[*](usquam, Wagner; nusquam, V.) digredientis, nemo[*](nemo dedisset, G omits with lac. of 12 letters, with asterisk; nemo, C. F. W. M.; nee, Her. (cf. xxxi. 2, 4); nec quo, V.) eum vel obtrectator pervicax incusabit, illud contemplans, quod maius pretium operae foret in[*](foret in, Her.; forsitan, Val.; forticen regendus, V.) coercendis verius limite barbaris quam pellendis. Et cum dedisset[*](lac. 3 lines, peculis, V.) --- e speculis, siquis hostium se commovisset, desuper visus obruebatur.[*](lac. 9 letters at end of line, V.)
Agitabatur autem inter multiplices curas id omnium primum atque[*](primum atque, Novák; prima de, V.) potissimum, ut Macrianum regem auctum inter mutationes crebras sententiarum, iamque in nostros adultis viribus exsurgentem, vi superstitem raperet vel insidiis, ut multo ante Vadomarium Iulianus: et praevisis quae[*](prouisis quae, Val.; praeui (lac. 4 letters at end of line) negotium, V.) negotium poscebat et tempus, cognitoque transfugarum indiciis, ubi comprehendi nihil hostile[*](hostile, added by Her.; V omits.) operiens poterit ante dictus, tacite quantum concessit facultas, nequi conserendo officeret ponti, iunxit navibus
Et antegressus contra Mattiacas aquas, primus Severus, qui pedestrem curabat exercitum, perpensa militum paucitate, territus stetit, timens ne resistere nequiens, irruentium opprimeretur hostilium agminum mole.