Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Constantianus
Africanus causarum in urbe defensor assiduus, post administratam provinciam, ad regendam aliam adspiravit, cuius suffragatori magistro equitum Theodosio, id petenti, subagresti verbo pius responderat imperator:[*](responderat imperator, Clark; responderator, V.) Abi, inquit, comes, et muta ei caput, qui sibi mutari provinciam cupit: et hoc elogio perit homo disertus, ad potiora festinans, ut multi.
Claudium et Sallustium, ex Iovianorum numero ad usque tribunatus dignitates , accusabat quidam vilitate ipsa despectus, quod cum imperium Procopius affectasset, aliqua pro eo locuti sunt bona. Cumque nihil quaestiones reperirent assiduae, mandare magistris equitum auditoribus princeps, ut agerent in exsilium Claudium[*](Claudium, added in G after agerent; put after exsilium by Clark; V omits.) et Sallustium pronuntiarent capitis reum, pollicitus quod eum revocabit ad supplicium raptum; hocque ita (ut statutum
Replicatis igitur quaestionibus dense, et quibusdam vi nimia tormentorum absumptis, ne vestigia quidem ulla delatorum reperta sunt criminum. In hoc negotio protectores, ad exhibendas missi personas, de ---[*](lac. after de, Her.; no lac. in V.) fustibus praeter solitum caesi.