Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Cumque totius rei notitiam ita signate sub oculis iudicum subiecisset, adiecit benivole id Theodorum penitus ignorare. Post haec interrogati an ex fide sortium quas agitabant, ea praescierint quae sustinerent, versus illos notissimos ediderunt clare pronuntiantes capitalem eis hanc operam scrutandi sublimiora cito futuram; nihilo minus tamen ipsi quoque cum cognitoribus principi caedis incendiaque flatantes,[*](flatantes, V, def. Her.; flagitantes, G.) furias imminere; quorum tres ponere sufficiet ultimos:
Quibus lectis, unguibus male mulcati, separantur exanimes.
Postea ut cogitati sceleris officina pateret aperte, inducitur globus, vertices ipsos continens rerum. Cumque nihil praeter se quisque cernens, ruinam suam impelleret super alium, permisso[*](permisso, V, restored by Pet.; permissu, Val.) quaesitorum coeptans dicere Theodorus,
Deinde haec eadem Euserio sub cruenta quaestione confesso, confutabant Theodorum litterae suae, per ambagis obliquas ad Hilarium scriptae, quibus spe iam firma concepta ex vatibus, de re non cunctabatur, sed tempus patrandae cupidinis quaeritabat.
Quibus post haec cognita sequestratis, Eutropius Asiam proconsulari tune obtinens potestate, ut factionis conscius arcessitus in crimen, abscessit innocuus, Pasiphilo eximente philosopho, qui ut eum mendacio iniusto perverteret, crudeliter tortus, de statu robustae mentis non potuit deturbari.
His accessit philosophus Simonides, adulescens ille quidem, verum nostra memoria severissimus. Qui cum audisse negotium per Fidustium deferretur, et causam non ex veritate sed ex unius nutu pensari vidisset, didicisse se dixit praedicta, sed commissa pro firmitate animi tacuisse.
Quis omnibus perspicaciter inquisitis, imperator cognitorum consultationi respondens, sub uno proloquio cunctos iubet occidi, et vix sine animorum horrore funestum spectaculum multitudine innumera contuente, et onerante questibus caelum (namque singulorum mala omnium esse communia credebantur), ducti universi flebiliter iugulantur praeter Simonidem, quem solum saevus ille sententiae lator, efferatus ob constantiam gravem, iusserat flammis exuri.
Qui vitam ut dominam fugitans rabidam, ridens subitas momentorum ruinas, immobilis conflagravit, Peregrinum ilium imitatus (Protea cognomine) philosophum clarum, qui cum mundo digredi statuisset, Olympiae quinquennali certamine sub Graeciae conspectu totius, escenso rogo quem ipse construxit, flammis absumptus est.
Et post hunc diebus secutis, omnium fere ordinum , quam nominatim recensere est arduum, in plagas calumniarum coniecta, percussorum dexteras fatigavit, tormentis et plumbo et verberibus ante debilitata, sumptumque est de quibusdam sine spiramento vel mora supplicium, dum quaeritur an sumi deberet, et ut pecudum ubique trucidatio cernebatur.
Deinde congesti innumeri codices, et acervi voluminum multi, sub conspectu iudicum concremati sunt, ex domibus eruti variis ut illiciti, ad leniendam
Neque ita multo post Maximus ille philosophus, vir ingenti nomine doctrinarum, cuius ex uberrimis sermonibus ad scientiam copiosus Iulianus exstitit imperator, oraculi supra dicti versus audisse insimulatus, seque comperisse assensus, sed reticenda professionis consideratione non effudisse, verum ultro praedixisse consultores ipsos suppliciis poenalibus perituros, Ephesum ad genuinam patriam ductus, ibique capite truncatus,[*](c. truncatus, V, restitui (Amm. admits this cursus; see Blomgren, Index, s.v. cursus); c. detruncatus, Fletcher, c.c.) sensit docente periculo postremo quaesitoris iniquitatem omnibus esse criminibus graviorem.
Constrictus etiam Diogenes laqueis impiae falsitatis, vir nobili prosapia editus, ingenio facundia forti[*](forti, Pet.; forensi, G; oris, Corn.; fortis, V.) suavitateque praestans, dudum Bithyniae rector, ut opimum patrimonium eius diriperetur, capitali est poena affectus.
Ecce autem Alypius quoque, ex vicario Britanniarum, placiditatis homo iucundae, post otiosam et repositam vitam (quoniam huc usque iniustitia tetenderat manus) in squalore maximo volutatus, ut veneficus[*](ueneficus, E, Clark; ueneficii, G; beneficus, V.) reus citatus est, cum Hierocle filio, adulescente indolis bonae, urgente Diogene quodam et vili et solo,[*](lac. after solo, Her.; no lac. in V.) omnique laniena excruciate, ut verba placentia principi, vel potius accersitori, loqueretur:
Per id omne tempus, Palladius ille, coagulum omnium aerumnarum, quem captum a Fortunatiano docuimus primum, ipsa sortis infimitate ad omnia praeceps, clades alias super alias cumulando, lacrimis universa perfuderat luctuosis.
Nanctus enim copiam nominandi, sine fortunarum distantia, quos voluisset, ut artibus interdictis imbutos, ita ut ferarum occulta vestigia doctus observare venator, multos intra casses lugubres includebat, quosdam veneficiorum notitia pollutos, alios ut appetitoribus imminuendae conscios maiestatis.
Et ne vel coniugibus maritorum vacaret miserias flere, immittebantur confestim qui signatis domibus inter scrutinia suppellectilis patris[*](patris, V, restored by Pet.; poenis, G.) addicti, incantamenta
Inde effectum[*](effectum, Clark; factum, EAG; fectum, V.) est per orientales provincias, ut a dominis[*](ut a dominis, Her.; ut omnes, G; ad omnis, V.) metu similium exurerentur[*](exurerentur, V; exurerent, G.) libraria omnia: tantus universos invaserat terror. Namque ut pressius loquar, omnes ea tempestate velut in Cimmeriis tenebris reptabamus, paria convivis Siculi Dionysii pavitantes, qui cum epulis omni tristioribus fame saginarentur, ex summis domorum laqueariis, in quibus discumbebant, saetis nexos equinis, et occipitiis incumbentes, gladios perhorrebant.