Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Cuius auctoritate iustisque veritatis suffragiis, tumultu lenito, quem Christianorum iurgia concitarunt, pulsoque Ursino, alta quies est parta,[*](parta est, Val.; est parta, sugg. by Fletcher; pari iam, EAG; pariam, V.) proposito

v3.p.62
civium Romanorum aptissima, et adulescebat gloria praeclari rectoris, plura et utilia disponentis.

Namque et Maeniana sustulit omnia, fabricari Romae priscis quoque vetita legibus, et discrevit ab aedibus sacris privatorum parietes, eisdem inverecunde conexos, ponderaque per regiones instituit universas, cum aviditati multorum, ex libidine trutinas componentium, occurri nequiret. In examinandis vero litibus ante alios id impetravit quod laudando Brutum Tullius refert, ut cum nihil ad gratiam faceret, omnia tamen grata viderentur esse, quae factitabat.

Sub idem fere tempus, Valentiniano ad expeditionem caute (ut rebatur ipse) profecto,[*](1 rebatur ipse profecto, Eyssen.; rebatur profecto, EAG; rebaturi per profecto, V.) Alamannus regalis (Rando nomine) diu praestruens quod cogitabat, Mogontiacum praesidiis vacuam cum expeditis ad latrocinandum latenter irrepsit.

Et quoniam casu Christiani ritus invenit celebrari sollemnitatem, impraepedite modi fortunae

v3.p.64
virile et muliebre secus cum supellectili non parva indefensum abduxit.

Parvo inde post intervallo, inopina rei Romanae spes laetiorum adfulsit. Cum enim Vithicabius rex, Vadomarii filius, specie quidem molliculus et morbosus, sed audax et fortis, ardores in nos saepe succenderet bellicos, opera navabatur[*](nauabatur, vulgo; nauatur, V.) impensior, ut qualibet concideret[*](concideret, G; conrueret, Novák; conperet, V.) strage.

Et quia temptatus aliquotiens, nullo genere potuit superari vel prodi, fraude citerioris vitae ministri, studio sollicitante nostrorum, occubuit, cuius post necem aliquatenus hostiles torpuere discursus. Interfector tamen prae metu poenarum, quas verebatur si patuisset negotium, ad Romanum solum se celeri transtulit gradu.