Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Gestorum autem per eas regiones seriem plenam, et praesidis legatorumque mortem, et cetera luctuosa, cum adegerit ratio, diligentius explicabo.
Et quoniam adest liber locus dicendi quae sentimus, aperte loquemur:[*](loquemur, Her. and Clark, c.c.; loquamur, EA; loquimur, V.) hunc imperatorem omnium primum in maius militares fastus ad damna rerum auxisse communium, dignitates opesque eorum sublimius erigentem, et quod erat publice privatimque dolendum, indeflexa saevitia punientem gregariorum errata, parcentem potioribus, qui tamquam peccatis indulta licentia, ad labes delictorum immanium consurgebant; qui ex eo altius anhelantes,[*](altius anhelantes, C.F.W.M., a. superbius, Novák; anhelantes, EAG; annillantes (second n from h), V.) ex nutu suo indistanter putant omnium pendere fortunas.
Horum flatus et pondera inventores iuris antiqui mollientes, etiam insontes quosdam aliquotiens suppliciis aboleri censuere letalibus. Quod saepe contingit, cum ob multitudinis crimina non nulli sortis iniquitate plectuntur innoxii; id enim non numquam ad privatorum pertinuit causas.
At in Isauria, globatim per vicina digressi praedones, oppida villasque uberes libera populatione vexantes, magnitudine iacturarum Pamphyliam afflictabant et Cilicas. Quos cum nullis arcentibus, internecive cuncta disperdere, Asiae vicarius ea tempestate Musonius advertisset, Athenis Atticis antehac magister rhetoricus, deploratis novissime rebus, luxuque adiumento militari marcente, adhibitis
Tali successu latrones praetumidos, palantesque per varia confidentius, interfectis aliquibus, ad latebrosa montium saxa, quae incolunt, excitae tandem copiae contruserunt; ubi cum eis nec quiescendi inveniendi ad victum utilia copia laxaretur, per indutias pacem sibi tribui poposcerunt, Germanicopolitanis auctoribus, quorum apud eos ut signiferae manus semper valuere sententiae, obsidibusque datis (ut imperatum est), immobiles diu mansere, nihil audentes hostile.
Haec inter Praetextatus praefecturam urbis sublimius curans, per integritatis multiplices actus et probitatis, quibus ab adulescentiae rudimentis inclaruit, adeptus est id quod raro contingit, ut cum timeretur, amorem non perderet civium, minus firmari solitum erga iudices formidatos.