Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Et[*](et, added by G; V omits.) quia se quaeri industria didicerat magna, vitans gravioris invidiae pondus, ad abdita longiusque remota, discessit. Cumque a Ioviano exploratius indagari latibula sua sentiret, et ferinae[*](ferinae, EW2 Pricaeus; formae, VG.) vitae iam fuisset pertaesum,—quippe a celsiore statu deiectus ad inferiora, etiam edendi penuria, in locis squalentibus, stringebatur, hominumque egebat colloquiis—postremae necessitatis impulsu, deviis
Ubi quoniam ei[*](ei, Haupt; V and G omit.) illud firmius visum est receptaculum, apud fidissimum amicorum delitescebat, Strategium quendam, ex palatino milite senatorem, Constantinopolim quantum fieri poterat clanculo saepe intermeans, ut indicio eiusdem [*](Strategii, Clark, c.c.; Strategi, V.) patuit, postquam saepius in factionis conscios est inquisitum.
Ritu itaque sollertissimi cuiusdam speculatoris, ignotus ob squalorem vultus et maciem, rumusculos colligebat crebrescentes, ut sunt acerba semper instantia, incusantium multorum Valentem, quasi cupiditate aliena rapiendi succensum.
Cuius diritati adiectum erat incentivum exitiale, socer Petronius, ex praeposito Martensium militum, promotus repentino saltu patricius, animo deformis et habitu, qui ad nudandos sine discretione cunctos immaniter flagrans, nocentes pariter et insontes, post exquisita tormenta quadrupli nexibus vinciebat, debita iam inde a temporibus principis Aureliani perscrutans, et impendio maerens, si quemquam absolvisset indemnem.
Cuius morum intolerantiae, haec quoque pernicies accedebat,[*](accedebat, EAG; accidebat, V.) quod cum ditaretur luctibus alienis, erat inexorabilis et crudelis,
Haec lacrimosa, quae incitante Petronio, sub Valente clausere multas paupertinas et nobiles domos, impendentiumque spes atrocior provincialium, et militum paria gementium, sensibus imis haerebant, et votis, licet obscuris et tacitis permutatio status praesentis ope numinis summi concordi gemitu poscebatur.