Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Tandem denique utilitate rei perpensius excogitata,[*](excogitata, EBA; recogitata, Pet.; perpensi use cogitata, V. 4 quod ibi, EG; qua diu, Bent.;) in multorum sententias flexus, replicabat aliquotiens, hostem suum fratrisque solius esse Procopium, Alamannos vero totius orbis Romani; statuitque nusquam interim extra confinia moveri Gallorum.
Et ad usque Remos progressus, sollicitusque super Africa, ne repente perrumperetur, Neoterium, postea consulem, tunc notarium, ad eandem tuendam ire disposuit, et Masaucionem domesticum protectorem, ea consideratione, quod ibi[*](quod diu, Val.; quod iui, V.) sub patre Cretione quondam comite educatus, suspecta noverat loca, hisque scutarium adiunxit Gaudentium, olim sibi cognitum et fidelem.
Quia igitur uno eodemque tempore, utrubique turbines exarsere maestissimi, competenti loco singula digeremus, nunc partem in Oriente gestorum, deinde bella barbarica narraturi, quoniam pleraque et in occidentali et in eoo orbe eisdem mensibus sunt actitata, ne dum ex loco subinde saltuatim redire festinamus in locum, omnia confundentes, squaliditate maxima rerum ordines implicemus.
Insigni genere Procopius in Cilicia natus et educatus, ea consideratione qua propinquitate Iulianum, postea principem, contingebat, a primo gradu eluxit, et ut vita moribusque castigatior, licet occultus erat et taciturnus, notarius diu perspicaciter militans, et tribunus, iamque summatibus proximus, post Constanti obitum in rerum conversion, velut imperatoris cognatus, altius anhelabat, adiunctus consortio comitum: et apparebat eum, si umquam potuisset, fore quietis publicae turbatorem.
Hunc Iulianus Persidem ingrediens, consociato pari potestatis iure Sebastiano, in Mesopotamia cum manu
Qui iniuncta civiliter agens et caute, Iuliani letaliter vulnerati funus et ad regenda communia comperit Iovianum evectum, falsoque rumore disperso, inter abeuntis anhelitus animae eundem Iulianum verbo[*](verbo, Madvig; vero, VWB (G omits); sero, Eyssen.) mandasse, placere sibi Procopio clavos summae rei gerendae committi, veritus ne hac ex causa indemnatus occideretur, e medio se conspectu discrevit,[*](discrevit, Lind.; disseruit, V.) maxime post Ioviani territus necem, notariorum omnium primi, quem Iuliano perempto veluti dignum imperio paucis militibus nominatum, novaque exinde coeptare suspectum, cruciabiliter didicerat interfectum.