Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Dum nos impendentium[*](impendentium, E, C. F. W. M.; pendentium, V.) aerumnarum opprimit timor, compertum est procursatorum indicio, Persas pontem iungere procul e nostro conspectu, ut post firmatam pacem et foedera, sopitis belli turbinibus, incuriosius gradientes aegros et animalia peterent, diu defatigata, verum cum se proditos advertissent, a conatu nefario destiterunt.

Hac etiam suspicione iam liberi, properantesque itineribus magnis, prope Hatram venimus, vetus oppidum in media solitudine positum, olimque desertum, quod eruendum adorti temporibus variis Traianus et Severus principes bellicosi, cum exercitibus paene deleti sunt, ut in eorum actibus has quoque digessimus partes.

Unde cognito per porrectam planitiem ad usque lapidem septuagensimum, in regionibus aridis nec aquam inveniri posse praeter salsam et faetidam, nec ad victum aliquid nisi abrotonum et absinthium et dracontium,

v2.p.540
aliaque herbarum genera ut[*](ut, V, restored by Her.; G omits.) tristissima, vasa quae portabantur, aquis impleta sunt dulcibus, et mactatis camelis, iumentisque aliis, alimenta quaesita sunt, licet noxia.

Et via sex dierum emensa, cum ne gramina quidem invenirentur, solacia necessitatis extremae, dux Mesopotamiae Cassianus, et tribunus Mauricius (pridem ob hoc missus) ad Ur nomine Persicum venere castellum, cibos ferentes, ex his quos relictus cum Procopio et Sebastiano, exercitus parcius victitans, conservarat.

Hinc Procopius alter, notarius, et Memoridus, militaris tribunus, ad tractus Illyricos mittuntur et Galliarum, nuntiaturi Iuliani mortem et Iovianum post eius obitum ad culmen augustum evectum.

Quibus id[*](quibus id, Löfstedt; quibus, G; quibus ut, V.) mandaverat princeps, ut Lucillianum, socerum suum post depositum militiae munus, digressum ad otium, morantemque eo tempore apud Sirmium, oblatis magisterii equitum et peditum codicillis, quos eisdem tradiderat, properare Mediolanum urgerent, res firmaturum ancipites, et (quod magis metuebatur), si casus novi quidam exsurgerent, opponendum.

Quibus imperator[*](quibusimperator, Her. from imper.; quibus G; quibus super, Pet.; quibus per, V.) secretiores addiderat litteras, Lucillianum itidem monens, ut quosdam

v2.p.542
lectos exploratae industriae fideique, duceret secum, adminiculis eorum usurus, pro incidentium captu negotiorum.

Prudentique consilio Malarichum, ex familiaribus negotiis agentem etiam tum in Italia, missis insignibus, Iovino iussit succedere, armorum magistro per Gallias, gemina utilitate praespeculata, ut et dux meriti celsioris, ideoque suspectus, abiret e medio, et homo inferioris spei ad sublimiora provectus, auctoris sui nutantem adhuc statum studio fundaret ingenti.