Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Et cum pugnari deciens expediret, ne horum quicquam dederetur, adulatorum globus instabat

v2.p.534
timido principi, Procopii metuendum subserens nomen, eumque affirmans, si redit cognito Iuliani interitu, cum intacto milite quem regebat, novas res nullo renitente facile moliturum.

Hac perniciosa verborum ille assiduitate nimia succensus, sine cunctatione tradidit omnia, quae petebantur, difficile hoc adeptus, ut Nisibis et Singara sine incolis transirent in iura Persarum, a munimentis vero alienandis, reverti ad nostra praesidia Romani permitterentur.

Quibus exitiale aliud accessit et impium, ne post haec ita composita, Arsaci poscenti, contra Persas ferretur auxilium, amico nobis semper et fido. Quod ratione gemina cogitatum est, ut puniretur homo qui Chiliocomum mandatu vastaverat principis, et remaneret occasio, per quam subinde licenter invaderetur Armenia. Unde postea contigit, ut vivus caperetur idem Arsaces, et Armeniae maximum latus, Medis conterminans, et Artaxata, inter dissensiones et turbamenta raperent Parthi.

Quo ignobili decreto firmato, nequid committeretur per indutias contrarium pactis, obsidatus specie viri celebres altrinsecus dantur Nemota[*](Lac. after Nemota, Her. for the name of the fourth Roman hostage; no lac., V.) et Victor ex parte nostrorum, et Bellovaedius,

v2.p.536
insignium numerorum tribuni, ex parte vero diversa, Bineses e numero nobilium optimatum, tresque alii satrapae non obscuri.

Foederata itaque pace annorum triginta, eaque iuris iurandi religionibus consecrata, reversi itineribus aliis, quoniam loca contigua flumini ut confragosa vitabantur et aspera, potus inopia premebamur et cibi.

Et pax specie humanitatis indulta, in perniciem est versa multorum, qui fame ad usque spiritum lacerati postremum, ideoque latenter progressi, aut imperitia nandi gurgite fluminis sorbebantur,[*](sorbebantur, Novák, c.c. (cf. xviii. 7, 5); absorbebantur, EAG; adorbibantur, V.) aut si undarum vi superata venirent ad ripas, rapti a Saracenis vel Persis, quos (ut diximus paulo ante), exturbavere Germani, caedebantur ut pecora, vel longius amendati sunt venundandi.

Ubi vero transeundi amnis aperte signum dedere, bucinae concrepantes, immane quo quantoque ardore, temere rapiendo momenta periculorum, semet quisque reliquis omnibus anteponens, vitare multa et terribilia festinabat, et pars ratibus[*](ratibus, Pet.; e ratibus, Her.; pas cratibus, V.)

v2.p.538
temere textis, iumenta retinentes hinc inde natantia, alii supersidentes utribus, quidam diversa in necessitatis abrupto versantes, undarum occursantium fluctus obliquis meatibus penetrabant.

Imperator ipse brevibus lembis, quos post exustam classem docuimus remansisse, cum paucis transvectus, eadem navigia ultro citroque discurrere statuit, dum omnes conveheremur. Tandemque universi (praeter mersos) ad ulteriores venimus margines, favore superi numinis, discrimine per difficiles casus extracti.