Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Secuto deinde die, pro captu locorum, reperta est in valle lata planities, in qua[*](lata planities, in qua, added by Novák.) castra ponuntur, velut murali ambitu circumclausa, praeter unum exitum eundemque patentem, undique in modum mucronum praeacutis sudibus fixis.
Hocque viso, e saltibus nos hostes diversitate telorum et verbis turpibus incessebant, ut perfidos, et lectissimi principis peremptores: audierant enim ipsi quoque referentibus transfugis, rumore iactato incerto, Iulianum telo cecidisse Romano.
Ausi denique inter haec equitum cunei, porta perrupta praetoria, prope ipsum tabernaculum principis advenire, occisis multis suorum et vulneratis, vi repulsi sunt magna.
Egressi exinde proxima nocte, Charcham occupavimus locum, ideo tuti, quod riparum aggeribus humana manu instructis,[*](instructis, Clark; structis, Haupt; humanam andi structis, V.) ne Saraceni deinceps Assyriam persultarent, nostrorum agmina nullus ut ante vexabat.
Cumque hinc[*](hinc, Pet.; ipsis, Momm.; his, V.) Kalendis Iuliis stadiis triginta confectis, civitatem nomine Duram adventaremus, fatigatis iumentis, vectores
Hos autem Saracenos ideo patiebamur infestos, quod salaria muneraque plurima a Iuliano, ad similitudinem praeteriti temporis, accipere vetiti, questique apud eum, solum audierant, imperatorem bellicosum et vigilantem ferrum habere, non aurum.
In hoc loco Persarum obstinatione tritum est quadriduum. Nam progredientes nos sequebantur, crebris lacessitionibus retrahentes; cum staremus ut pugnaturi, gradum sensim referentes moris diuturnis excruciabant. Iamque (ut solent extrema metuentibus etiam ficta placere), fama circumlata fines haud procul limitum esse nostrorum, exercitus vociferans immodeste, dari sibi copiam transeundi Tigridis flagitabat.
Quibus oppositus cum rectoribus imperator, tumentemque iam canis exortu sideris amnem ostendens, ne se periculosis committerent gurgitibus exorabat, nandi imperitos asserens esse complures, simulque adiciens, hostiles manus hinc inde margines superfusi fluminis occupasse.
Sed cum haec saepe congeminando, refragaretur in cassum, milesque conclamans magno contentionis fragore, minaretur extrema, id impetratur[*](impetratur, Kellerbauer; imperator, V.) aegerrime, ut mixti cum arctois Germanis, Galli amnem primi omnium penetrarent, ut his
Electique sunt ad id negotium habiles, qui maxima prae ceteris flumina transmeare in regionibus genuinis a prima pueritia sunt instituti, et cum latendi copiam nocturna quies daret, tamquam e transenna simul emissi, spe citius ripas occupavere contrarias, Persarumque conculcatis pluribus et truncatis, quos loca servare dispositos, securitas placido vinxerat somno, efficacis audaciae signum, elatis manibus contortisque sagulis, ostendebant.
Hoc longe conspecto, ardens ad transitum miles ea mora tantummodo tenebatur quod utribus e[*](e, added by G, et by Pet.; V omits.) caesorum animalium coriis, coagmentare pontes architecti promittebant.
Quae dum vanis conatibus agitantur, rex Sapor et procul absens et cum prope venisset, exploratorum perfugarumque veris vocibus docebatur, fortia facta nostrorum, foedas suorum strages,