Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Nec fuit post haec lamentis aut fletibus locus. Corpore enim curato pro copia rerum et temporis, ut[*](ut, added by NG; V omits.) ubi ipse olim statuerat, conderetur, principio lucis secutae, quae erat quintum Kalendas Iulias, hostibus ex omni latere circumfusis, collecti duces exercitus, advocatisque legionum principiis et turmarum, super creando principe consultabant.

Discissique[*](discissique, Lind.; discessisque, V.) studiis turbulentis, Arintheus et

v2.p.518
Victor, et e palatio Constanti residui, de parte sua quendam habilem scrutabantur; contra Nevitta et Dagalaifus proceresque Gallorum virum talem ex commilitio suo quaeritabant.

Quae dum ambiguntur, nulla variante sententia, itum est voluntate omnium in Salutium, eoque causante morbos et senectutem, honoratior aliquis miles, advertens destinatius reluctantem, Et quid[*](et quid, V, restored by Pet.; ecquid, Kiessling.) ageretis, ait si id bellum vobis curandum, commisisset absens (ut saepe factum est) imperator? Nonne posthabitis ceteris, militem instantibus aerumnis eriperetis? Id nunc agite et si Mesopotamiam videre licuerit, utriusque exercitus consociata suffragia legitimum principem declarabunt.

Inter has exiguas ad tantam rem moras, nondum pensatis sententiis, tumultuantibus paucis (ut in rebus extremis saepe est factum), Iovianus eligitur imperator, domesticorum ordinis primus, paternis meritis mediocriter commendabilis. Erat enim Varroniani, notissimi comitis, filius, haut dudum post depositum militiae munus ad tranquilliora vitae digressi.

Et confestim indumentis circumdatus principalibus, subitoque productus e tabernaculo, per agmina iam discurrebat, proficisci parantia.

Et quoniam acies ad usque lapidem quartum porrigebatur, antesignani clamare quosdam

v2.p.520
Iovianum audientes Augustum, eadem multo maius sonabant: gentilitate enim prope perciti nominis, quod una littera discernebat, Iulianum recreatum arbitrati sunt deduci magnis favoribus ut solebat. Verum cum incurvus ille visus et longior adventaret, suspicati quod acciderat, in lacrimas effusi sunt omnes, et luctum.

Quod si gravis quidam aequitatis spectator, in ultimo rerum spiritu factum criminatur improvide, nauticos idem iustius incusabit, si amisso[*](si amisso, Pet.; amisso (originally samisso), V.) perito navigandi magistro, saevientibus flabris et mari, clavos regendae navis cuilibet periculi socio commiserunt.

His ita caeco quodam iudicio fortunae peractis, Iovianorum signifer quos Varronianus rexerat dudum, cum novo dissidens principe, etiam tum privato, ut patris eius obtrectator molestus,[*](molestus, Haupt; immoderatus, EG; mobeatus, V.) periculum ex inimico metuens iam communia supergresso, discessit ad Persas, ac[*](ad Persas, EBG; ac added by G; at persae, V.) data dicendi copia quae sciret, docet Saporem iam propinquantem, exstincto quem verebatur, turbine concitato calonum, ad umbram imperii Iovianum adhuc protectorem adscitum, inertem quendam et mollem. Hoc ille audito, quod semper trepidis votis optaverat[*](optaverat, added by E, expetebat by G; no lac. in V.) et inopina prosperitate elatus, multitudine ex regio equitatu

v2.p.522
adiuncta his, qui dimicavere nobiscum, celeri disposuit gradu, agminis nostri invadi terga postremi.

Quae dum ultro citroque ordinantur, hostiis pro Ioviano caesis,[*](caesis, added by Corn.; V omits.) extisque inspectis, pronuntiatum est eum omnia perditurum, si intra vallum remansisset (ut cogitabat), superiorem vero fore profectum.

Proinde egredi iam coeptantes, adoriuntur nos elephantis praeviis Persae, ad quorum [*](faetorem, Giinther; fremitum, EBG; fraetum, V.) inaccessum terribilemque,[*](-que, tr. by Her., Clark; inaccessumque, V (inaccessum, restored by Her.; accessumque, E2; incessumque, PB).) equis inter initia turbatis et viris, Ioviani et Herculiani, occisis beluis paucis, cataphractis equitibus acriter resistebant.[*](resistebant, Clark; restiterunt, EBGV3, from resisterunt (-ant?), V2.)

Dein legiones Ioviorum atque Victorum, laborantibus suis ferentes auxilium, elephantos duo straverunt cum hostium plebe non parva, et in laevo proelio viri periere fortissimi, Iulianus et Macrobius et Maximus, legionum tribuni, quae primas exercitus obtinebant.

Hisque sepultis, ut rerum angustiae permiserunt, prope confinia noctis, cum ad castellum Sumere nomine, citis passibus tenderemus, iacens Anatolii corpus est agnitum quod

v2.p.524
tumultuaria opera terrae mandatum est. Hic et milites sexaginta cum palatinis recepimus, quos in munimentum vacuum[*](vacuum, Kellerbauer; vaccatum, BGV; vacuatum, Pet.; cautum, Her.) confugisse[*](confugisse, added by G, after rettulimus, Her.; V omits.) rettulimus.