Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Pari sorte Euagrius comes rei privatae, et Saturninus ex cura palatii, et Cyrinus ex notario, portati sunt in exilium. Ursuli vero necem largitionum comitis ipsa mihi videtur flesse Iustitia, imperatorem arguens ut ingratum. Cum enim Caesar in partes mitteretur occiduas, omni tenacitate stringendus, nullaque potestate militi quicquam donandi delata, ut pateret ad motus asperiores[*](asperiores, Pet.; aptior, Bent.; asperior, V.) exercitus, hic idem Ursulus datis litteris ad eum qui Gallicanos tuebatur thesauros, quicquid posceret Caesar, procul dubio iusserat dari.
Quo exstincto cum maledictis execrationibusque multorum se Iulianus sentiret expositum, impurgabile crimen excusari posse existimans, absque conscientia sua hominem affirmabat occisum, praetendens quod eum militaris ira delevit, memor quae dixerat (ut ante rettulimus), cum Amidam vidisset excisam.
Ideoque timidus videbatur, vel parum intellegens quid conveniret, cum Arbitionem semper ambiguum et praetumidum his quaestionibus praefecisset, aliis
Et quamquam haec quae retulimus, eius displicuere fautoribus, sequentia tamen severitatis recto vigore sunt gesta.
Apodemium enim ex agente in rebus, quem in Silvani necem et Galli, effrenatius arsisse docuimus, Paulumque notarium cognomento Catenam, cum multorum gemitu nominandum, vivos exustos, qui sperari debuit oppressit eventus.
Eusebium super his, cui erat Constantiani thalami cura commissa, alte spirantem et dirum, addixere iudices[*](iudices, added by Novák.) poenae letali, quem ab ima sorte ad usque iubendum imperatoria paene elatum, ideoque intolerabilem, humanorum spectatrix Adrastia aurem (quod dicitur) vellens, monensque ut castigatius viveret, reluctantem, praecipitem tamquam e rupe quadam egit excelsa.
Conversus post haec princeps ad palatinos, omnes omnino qui sunt quique esse possunt removit[*](removit, added by Pithoeus.)
Laudari enim poterat, si saltem quosdam licet paucos retinuisset, morumque probitate compertos. Namque fatendum est, pleramque eorum partem vitiorum omnium seminarium effusius aluisse, ita ut rem publicam infecerint cupiditatibus pravis, plusque exemplis, quam peccandi licentia, laederent multos.
Pasti enim ex his quidam templorum spoliis et lucra ex omni odorantes occasione, ab egestate infima ad saltum[*](culmen altum, suggested by Her.; altum, Haupt; fastum, Corn.) sublati divitiarum ingentium nec largiendi nec rapiendi nec absumendi tenuere aliquem modum, aliena invadere semper assuefacti.