Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Advertebant enim imperium, quod ereptum ibant cum ultimorum metu discriminum, praeter spem ordinario iure concessum. Utque solet fama novitates augere, properabat exinde sublimior, uti[*](uti, Clark; ut, G; vel ut quo, Novák; um quondam, V.) quodam Triptolemi curru, quem ob rapidos circumgressus, aeriis serpentibus et pinnigeris fabulosa
Quo apud Constantinopolim mox comperto, effundebatur aetas omnis et sexus, tamquam demissum aliquem visura de caelo. Exceptus igitur tertium Iduum Decembrium verecundis senatus officiis, et popularium consonis plausibus, stipatusque armatorum et togatorum agminibus, velut acie ducebatur instructa, omnium oculis in eum non modo contuitu destinato, sed cum admiratione magna defixis.
Somnio[*](somnio, Lind.; omini, G; omnia, V.) enim propius videbatur adultum adhuc iuvenem, exiguo corpore, factis praestantem ingentibus, post cruentos exitus regum et gentium, ab urbe in urbem inopina velocitate transgressum, quaqua incederet accessione opum et virium, famae instar cuncta facilius occupasse, principatum denique deferente nutu caelesti, absque ulla publicae rei suscepisse iactura.
Brevi deinde Secundo Salutio,[*](Salutio, V, restored by Pet., Momm.; Salustio, H2G.) promoto praefecto praetorio, summam quaestionum agitandarum ut fido commisit: Mamertino et Arbitione et Agilone atque Nevitta adiunctis, itidemque Iovino magistro equitum per Illyricum recens provecto.
Qui
Et Palladium primum ex magistro officiorum in Brittannos exterminarunt, suspicione tenus insimulatum, quaedam in Gallum composuisse apud Constantium, dum sub eodem Caesare officiorum esset magister.
Dein Taurum ex praefecto praetorio in exilium egere Vercellum, cuius factum apud iudices iustorum iniustorumque distinctores, videri potuit veniae dignum.[*](dignum, Her.; plenum, V.) Quid enim deliquit, si ortum turbinem veritus, ad tutelam principis sui confugit? Et acta super eo gesta non sine magno legebantur horrore, cum id voluminis publici contineret exordium: Consulatu Tauri et Florenti, inducto sub praeconibus Tauro.
Ad exitium itidem tale Pentadius trahebatur, cui id obiectum est, quod a Constantio missus, notis excepit, quae propinquante pernicie, super multis interrogatus, responderat Gallus. Sed cum se iuste defenderet, tandem abiit innoxius.
Iniquitate simili Florentius magister officiorum (Nigriniani filius) contrusus est in insulam Boas.