Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Inter quae Helenae coniugis defunctae suprema miserat Romam, in suburbano viae Nomentanae condenda, ubi uxor quoque Galli quondam (soror eius) sepulta est Constantina.
Acuebat[*](acuebat, Wagner; accidebat, Eyssen.; accidat, V.) autem incendebatque eius cupiditatem, pacatis iam Galliis, incessere ultro Constantium, animus[*](animus, Momm. (after somnia, Novák); V omits.) coniciens eum per vaticinandi praesagia multa (quae callebat) et somnia, e vita protinus excessurum.
Et quoniam erudito et studioso cognitionum omnium principi, malivoli praenoscendi futura pravas artes assignant, advertendum est breviter, unde sapienti viro hoc quoque accedere[*](accedere, Bent.; accidere, V.) poterit, doctrinae genus haud leve.