Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Quae sollicite reputans, utrumque formidabat, et amicum cruentum et in aerumnis civilibus saepe victorem, maximeque Galli fratris exemplum, mentem eius anxiam suspendebat, quem inertia mixtaeque periuriis fraudes prodidere quorundam.

Erigebat tamen aliquotiens animum ad multa et urguentia,[*](urguentia, Clark, c.c.; urgentia, V.) tutissimum ratus inimicum se ex confesso monstrare, ei cuius ex praeteritis motus coniectabat ut prudens, ne[*](ne, Lind.; ni, V.) per amicitias fictas insidiis falleretur occultis.

Parvi igitur habitis, quae per Leonam Constantius scripserat, nulloque arbitrio eius promotorum suscepto, praeter Nebridium, quinquennalia Augustus iam edidit:

v2.p.92
et ambitioso diademate utebatur, lapidum fulgore distincto, cum inter exordia principatus, assumpta vili corona circumdatus erat xystarchae similis purpurato.