Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Ubi data copia dicendi quae vellet, suadebat placido sermone discedere Persas ad sua, post communes partis utriusque luctus, formidari[*](formidari, V; formidatos, Pet.; formidare, suggested by Clark.) etiam maiores affirmans forsitan . Sed perstabat in cassum, haec multaque similia disserendo, efferata vesania regis obstante, non ante[*](non ante, added by G; V omits; regis non se ante, Corn.) castrorum excidium digredi pertinaciter adiurantis.

Perstrinxit tamen suspicio vana quaedam episcopum (ut opinor), licet asseveratione vulgata multorum, quod clandestine colloquio Saporem docuerat, quae moenium appeteret membra, ut fragilia intrinsecus et invalida. Hocque exinde veri simile visum est, quod postea intuta loca carieque nutantia, cum maligna,[*](maligna, Clark, c.c.; magna, V.) velut regentibus

v2.p.46
penetralium callidis, contemplabiliter machinae feriebant hostiles.

Et quamquam angustae calles difficiliorem aditum dabant ad muros, aptatique arietes aegre promovebantur, manualium saxorum, sagittarumque metu arcente, nec ballistae tamen cessavere nec scorpiones, illae tela torquentes, hi lapides crebros, qualique simul ardentes pice et bitumine illiti, quorum assiduitate per proclive labentium, machinae[*](machinae, G; machinarum, V; moles machinarum, Her) haerebant velut altis radicibus fixae, easque malleoli et faces iactae destinatius exurebant.

Sed cum haec ita essent, caderentque altrinsecus multi, ardebant magis oppugnatores, naturali situ et ingenti opere munitum oppidum ante brumale sidus excindere, rabiem regis non ante sedari posse credentes. Quocirca nec multa cruoris effusio, nec confixi mortiferis vulneribus plurimi, ceteros ab audacia parili revocabant.

Sed diu cum exitio decernentes, postremo periculis obiectavere semet abruptis, et agitantes arietes denso saxorum molarium pondere, fomentisque ignium variis ire protinus vetabantur.

Verum unus aries residuis celsior, umectis taurinis [*](copertus, Clark; opertus, EBG; opertus, V3 from copertes ) exuviis, ideoque minus casus flammeos pertimescens aut tela, antegressus omnes erepsit[*](erepsit, Her.; repsit, NBG; epsit, V.) nisibus magnis ad murum, vastoque acumine coagmenta lapidum

v2.p.48
fodiens, turrim laxatam evertit. Qua sonitu lapsa ingenti, superstantes quoque repentina ruina deiecti, diffractique vel obruti, mortibus interiere diversis et insperatis, inventoque tutiore ascensu, armata irruit multitudo.

Trepidis deinde superatorum auribus ululantium undique Persarum intonante fragore, artius proelium intra muros exarsit, hostium nostrorumque catervis certantibus comminus, cum confertis inter se corporibus hinc indeque stricto mucrone, nulli occurrentium parceretur.

Magna denique mole, ancipiti diu exitio renitentes obsessi, postremo plebis immensae ponderibus effuse disiecti sunt. Et post haec iratorum hostium gladii quicquid inveniri poterat concidebant, abreptique sinibus matrum parvuli ipsaeque[*](ipsaeque, Langen; ipse quoque, V.) matres trucidabantur, nullo quid ageret respectante. Inter quae[*](inter quae, Her. (from quoque in preceding line); V omits.) tam funesta gens rapiendi cupidior, onusta spoliorum genere omni, captivorumque examen maximum ducens, tentoria repetivit exsultans.

Rex tamen gaudio insolenti elatus, diuque desiderio capiendae Phaenichae flagrans, munimenti perquam tempestivi, non ante discessit quam labefactata murorum parte reparata firmissime, alimentisque affatim conditis, armatos ibi locaret, insignis origine, bellique artibus claros. Verebatur

v2.p.50
enim quod accidit, ne amissionem castrorum ingentium ferentes aegre Romani, ad eadem obsidenda viribus magnis accingerentur.

Latius se proinde iactans, additaque spe quicquid aggredi posset adipiscendi, interceptis castellis aliis vilioribus, Virtam adoriri disposuit, munimentum valde vetustum, ut aedificatum a Macedone credatur Alexandro, in extreme quidem Mesopotamiae situm, sed muris velut sinuosis circumdatum et cornutis, instructioneque varia inaccessum.

Quod cum omni arte temptaret, nunc promissis defensores alliciens, nunc poenas cruciabiles minitans, aliquotiens struere aggeres parans, obsidionalesque admovens machinas, multis acceptis vulneribus quam illatis, omisso vano incepto, tandem abscessit.

Haec eo anno inter Tigrim gesta sunt et Euphraten. Quae cum frequentibus nuntiis didicisset Constantius, expeditiones metuens[*](expeditiones metuens, tr. by Novák, c. c.) Parthicas, hiemem apud Constantinopolim agens, impensiore cura limitem instruebat eoum[*](eoum, C. F. W. M.; cum, V.) omni apparatu bellorum, armaque et tirocinia cogens, legionesque augens iuventutis validae supplementis, quarum

v2.p.52
statariae pugnae per orientales saepius eminuere[*](eminuere, Kiessling; emicuere, EBG; enimuere, V; emicuere, V2.) procinctus, auxilia super his Scytharum poscebat, mercede vel gratia, ut adulto vere profectus e Thraciis, loca suspecta protinus occuparet.