Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Et pugnabatur eventu ancipiti diebus aliquot, hinc inde multis amissis et vulneratis: postremo
Ad quam conversa plebe dimicabatur artissime, facesque cum taedis ardentibus et malleolis, ad exurendum imminens malum undique convolabant, nec sagittarum crebritate nec glandis hinc inde cessante. Vicit tamen omne prohibendi commentum acumen arietis, coagmenta fodiens lapidum recens structorum, madoreque etiam tum infirmium.
Dumque adhuc ferro certatur et ignibus, turri collapsa, cum patuisset iter in urbem, nudato propugnatoribus loco, quos periculi disiecerat , Persarum agmina undique ululabili clamore sublato, nullo cohibente cuncta oppidi membra complebant, caesisque paucissimis, residui omnes mandatu Saporis vivi comprehensi, ad regiones Persidis ultimas sunt asportati.
Tuebantur autem hanc civitatem legiones duae (prima Flavia primaque Parthica), et indigenae plures cum auxilio equitum, illic[*](illic, Traube; ilico, V.) ob repentinum malum[*](malum, BG; ad V; adventum hostium, Momm.) clausorum,[*](clausorum, Clark; inclusorum, V.) qui omnes (ut dixi) vinctis manibus ducebantur, nullo iuvante nostrorum.
Nisibin enim sub pellibus agens pars maior exercitus custodibat, intervallo perquam longo discretam, alioqui numquam labenti Singarae vel temporibus
Exciso itaque oppido, rex Nisibin prudenti consilio vitans, memor nimirum quae saepius ibi pertulerat, dextrum latus itineribus petit obliquis, Bezabden, quam Phaenicham quoque institutores veteres appellarunt, vi vel promissorum dulcedine illectis defensoribus retenturus,[*](retenturus, V; reseraturus or tentaturus, C. F. W. M.; recepturus, Novák.) munimentum impendio validum in colle mediocriter edito positum, vergensque in margines Tigridis, atque ubi loca suspecta sunt et humilia, duplici muro vallatum. Ad cuius tutelam tres legiones sunt deputatae, secunda Flavia secundaque Armeniaca, et Parthica itidem[*](Partica itidem, NT2G; Parthicas ft lem, V.) secunda cum sagittariis pluribus Zabdicenis, in quorum solo nobis obtemperantium hoc est municipium positum.
Primo igitur impetu, cum agmine cataphractorum fulgentium, rex ipse sublimior ceteris
Ira tamen tum sequestrata, caduceatoribus missis ex more, clausos blandius hortabatur, ut vitae speique consulturi, obsidium deditione solverent opportuna, reseratisque portis egressi, supplices victori gentium semet offerrent.
Quibus adire propius ausis, defensores moenium ideo pepercerunt, quod cohaerenter sibi iunctos duxerant eisdem notos ingenuos Singarae captos: eorum enim miseratione, telum nemo contorsit, nec super pace respondit.
Deinde datis indutiis diei totius et noctis, ante alterius lucis initium Persarum populus omnis adortus avide vallum, acriter minans ac fremens, ubi ad ipsa moenia confidenter accessit, dimicabat[*](dimicabat, HA; instabat, G; dicabat, V.) vi magna resistentibus oppidanis.
Eaque[*](eaque, Haupt, Novák; atque ea re, Gardt.; et quae res, V.) re sauciabantur plerique Parthorum, quod pars scalas vehentes, alii opponentes vimineas crates, velut caeci pergebant introrsus, nec nostris innocui.
Verum secuto die otio communi assensu post aerumnas multiplices attribute, cum magnus terror circumsisteret muros, Persaeque paria formidarent, Christianae legis antistes exire se velle gestibus ostendebat et nutu, acceptaque fide quod redire permitteretur incolumis, usque ad tentoria regis accessit.