Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Inter has tamen moras absentis Lupicini, motusque militares timentis praefecti, Iulianus consiliorum[*](consiliorum, V; consiliatorum, Gardt.) adminiculo destitutus, ancipitique sententia fluctuans, id optimum factu existimavit:
Hocque comperto, apud Petulantium signa famosum quidam libellum humi proiecit occulte, inter alia multa etiam id continentem: Nos quidem ad orbis terrarum extrema ut noxii pellimur et damnati, caritates vero nostrae Alamannis denuo servient, quas captivitate prima post internecivas liberavimus pugnas.
Quo textu ad comitatum perlato lectoque, Iulianus contemplans rationabiles querellas, cum familiis eos ad orientem proficisci praecepit, cursus facultate permissa, et cum ambigeretur diutius qua pergerent via, placuit notario suggerente Decentio, per Parisios omnes transire, ubi morabatur adhuc Caesar nusquam motus. Et ita est factum.
Eisdemque adventantibus, in suburbanis princeps occurrit, et[*](et, added by Her.; V omits.) ex more laudans quos agnoscebat, factorumque fortium singulos monens, animabat lenibus verbis, ut ad Augustum alacri gradu pergerent ire,[*](ire, added by Her. from iure (§ 13, line 2).) ubi potestas est ample patens et larga, praemia laborum adepturi dignissima.
Utque honoratius procul abituros tractaret, ad convivium proceribus corrogatis, petere[*](petere iure, V; secure, Corn.; iure del. Her. (cf. note 4).) (siquid in promptu esset) edixit. Qui liberaliter ita suscepti, dolore duplici suspensi