Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Conticuit hisque acquieverat Iulianus, potioris arbitrio cuncta concedens. Illud tamen nec dissimulare potuit nec silere: ut illi nullas paterentur molestias, qui relictis laribus transrhenanis, sub hoc venerant pacto, ne ducerentur ad partes umquam transalpinas, verendum esse affirmans, ne voluntarii barbari militares, saepe sub eius modi legibus assueti transire ad nostra, hoc cognito deinceps arcerentur. Sed loquebatur in cassum.
Tribunus enim parvi querellas Caesaris ducens, Augusti iussis obtemperabat, et lecta expeditiore manu vigore, corporumque levitate praestanti, cum eisdem profectus est, spe potiorum erectis.[*](erectis, Bent.; erectus, V.)
Et quia sollicitus Caesar, quid de residuis mitti praeceptis agi deberet, perque varias curas animum versans, attente negotium tractari oportere censebat, cum hinc barbara feritas, inde iussorum urgeret
Perpendebat enim ad relationem suam, quam olim putabatur misisse, abstrahendos e Galliarum defensione pugnaces numeros barbarisque iam formidatos.
Qui cum suscepisset Caesaris litteras, monentis petentisque ut venire acceleraret, rem publicam consiliis iuvaturus, obstinatissime detrectabat, hac[*](hac, Novák; ea, RBG; ae, V.) ratione pavore mente confusa, quod aperte[*](aperte, Gardt.; aperta, V.) scripta significabant, ab imperatore nusquam diiungi debere praefectum, in ardore terribilium rerum. Adiectumque est quod si procurare[*](procurare V; procurrere, N, Val.; procursare, Gardt.; properare, Günther; pop. Rom. or provinciam procurare, sugg. by Clark; id procurare, Novák.) dissimulasset, ipse propria sponte proiceret insignia principatus, gloriosum esse existimans iussa morte oppetere, quam ei[*](ei, Val.; B and G omit; et, V.) provinciarum interitum assignari. Sed vicit praefecti propositum pertinax, his quae rationabiliter poscebantur, parere, contentione maxima reluctantis.