Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Id ubi, urgente malorum impendentium mole, confessus est proximis, succumbere tot necessitatibus tamque crebris unum se (quod numquam fecerat) aperte demonstrans, illi in assentationem nimiam

v1.p.166
eruditi, infatuabant hominem,[*](infatuabant hominem, V; inifatuabant imperatorem, spirantem iam ultra hominem, Her.) nihil esse ita asperum dictitantes, quod praepotens eius virtus, fortunaque tam vicina sideribus, non superaret ex more. Addebantque noxarum conscientia stimulante complures, deinceps caveri debere Caesaris nomen, replicantes gesta sub Gallo.

Quis annitentibus obstinate opponebat se sola regina, incertum migrationem ad longinqua pertimescens, an pro nativa prudentia consulens in commune, omnibusque memorans anteponi debere propinquum. Post multa itaque[*](multa itaque, Novák; multaque, V.) per deliberationes ambiguas actitata, stetit fixa sententia, abiectisque disputationibus irritis, ad imperium placuit Iulianum assumere.

Et cum venisset accitus, praedicto die advocato omni quod aderat commilitio, tribunali ad altiorem suggestum erecto, quod aquilae circumdederunt et signa, Augustus insistens[*]( insistens, Val., Haupt; inscendens, G; insiginens, V.) eumque manu retinens dextera, haec sermone placido peroravit:

Adsistimus apud vos—optimi rei publicae defensores—causae communi uno paene omnium spiritu vindicandae, quam acturus tamquam apud aequos iudices succinctius edocebo.