Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Dicebatur enim fatidicarum sortium fidem, quaeve augurales portenderent alites, scientissime callens, aliquotiens praedixisse futura; super his intendebantur ei alia quoque, a proposito legis abhorrentia cui praesidebat.

Hunc per subscriptionem abicere sede sacerdotali, paria sentiens ceteris, iubente principe Liberius monitus, perseveranter renitebatur, nec visum hominem nec auditum damnare nefas ultimum saepe exclamans, aperte

v1.p.164
scilicet recalcitrans imperatoris arbitrio.

Id enim ille Athanasio semper infestus, licet sciret impletum, tamen auctoritate quoque potiore aeternae urbis episcopi firmari desiderio nitebatur ardenti; quo non impetrato, Liberius aegre populi metu, qui eius amore flagrabat, cum magna difficultate noctis medio potuit asportari.

Et haec quidem Romae (ut ostendit textus superior) agebantur. Constantium vero exagitabant assidui nuntii,[*](nuntii, added by W2N2BG; rumores, Traube; V omits.) deploratas iam Gallias indicantes, nullo renitente ad internecionem barbaris vastantibus universa; aestuansque diu qua vi propulsaret aerumnas, ipse in Italia residens, ut cupiebat periculosum enim existimabat se in partem contrudere longe dimotam—repperit tandem consilium rectum, et Iulianum patruelem fratrem haut ita dudum ab Achaico tractu accitum, etiam tum palliatum, in societatem imperii adsciscere cogitabat.