Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Nec vox accusatoris ulla (licet subditicii)[*](subditicii, Lind.; subditi et, V.) in his malorum quaerebatur acervis, ut saltem specie tenus crimina praescriptis legum committerentur, quod aliquotiens fecere principes saevi; sed quidquid Caesaris implacabilitati sedisset, id velut fas iusque perpensum, confestim urgebatur impleri.

Excogitatum est super his, ut homines quidam ignoti, vilitate ipsa parum cavendi, ad colligendos rumores per Antiochiae latera cuncta

v1.p.8
destinarentur, relaturi quae audirent. Hi peragranter et dissimulanter honoratorum circulis assistendo, pervadendoque divites domus egentium habitu, quicquid noscere poterant vel audire, latenter intromissi per posticas in regiam, nuntiabant, id observantes conspiratione concordi, ut fingerent quaedam, et cognita duplicarent in peius, laudes vero supprimerent Caesaris, quas invitis compluribus formido malorum impendentium exprimebat.

Et interdum acciderat, ut siquid in penetrali , nullo citerioris[*](citerioris, vulgo; citeriora eis, V.) vitae ministro praesente, paterfamilias uxori susurrasset in aurem, velut Amphiarao referente aut Marcio, quondam vatibus inclitis, postridie disceret imperator. Ideoque etiam parites arcanorum soli conscii timebantur.

autem obstinatum propositum erga haec et multa scrutandi,[*](scrutandi, V; scrutanda, Bent.; scrutantis, sugg. by Clark, cf. xxx. 5, 5; xv. 3, 2.) stimulos admovente regina, quae abrupte mariti fortunas trudebat in exitium praeceps, cum eum potius lenitate feminea ad veritatis humanitatisque viam reducere utilia suadendo deberet, ut in Gordianorum actibus factitasse Maximini truculenti illius imperatoris retulimus coniugem.

v1.p.10