Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Non sine prouidentia, ut arbitror, magister gentium, apostolus noster, temptatio ut nos adprehendat exoptat, sed humana dumtaxat, quia diuina temptatio perniciem parit. hac enim Iudaei adprehensi serpentibus perierunt; agentes enim sub lege dei de prouidentia eius dubitabant. ac per hoc ne diuina nos sed humana temptatio adprehendat, hortatur. hic enim deum temptare dicitur, qui sub nomine eius agens ab idolis sperat salutem, quia non habet deum probatum. omne enim quod probatum non est temptatur et quod temptatur in dubium uenit. ac per hoc diuina temptatio mortalis est, humana uero temptatio salutaris, quia, sicut de deo dubitare perniciosum est, ita de homine desperare propter dei legem saluberrimum est. quam ob rem prouidenter apostolus: temptatio uos, inquit, non adprehendat nisi humana, ut propter dei legem ab hominibus temptati fortes inueniamur dubitantibus de nobis hominibus carnalibus, deo autem probati simus, quia qui probati deo non sunt temptantur ut emendentur.

Duplex ergo temptatio est; aliquando enim quasi fideles, aliquando quasi diffidentes temptamurutfidelium temptatio humana sit. propter fidem enim ab hominibus tribulamur — temptant enim nos, si possint abducere nos a fide -, propter diffidentiam autem [*](1 I Cor. 10, 13 5 cf. I Cor. 10, 9 (Kum. 21, 6) 9 cf. Act. 15, 10. Ex. 17, 2 etc. lo I Cor. 10, 13 ) [*](d4.P) [*]( 1 adpropehendat M 4 nos non adprehendat A (non s. I.) B huinanam NX 5 dumtaxat quia diuina om. M temptio N perni.em (ci s. ras.) C hac] haec F, «(\'.r hac) A hac (ex hec uel hoc) If 6 adprehendensi C adprehendens (corr. adprehendente) N, X a serpentibus N periuerunt C agentibus N 7 dei lege CN dinino (corr.) N 8 hortatnrl optatur GA hic] hinc X 9 deum om. N nomini N 10 omni (corr.) C 11 temptator M 12 hac (corr.) N 15 quam] quod (corr.) M 16 adprehendit (corr.) C 17 fortes] forte si CNX 18 aut X sumus CX 19 qui om. M ....temptantur N 21 diffidenter M deMentes CNFB temptio N 23 adducere C (corr.), N nos om. N differentiam CNX )

191
temptantur, ut angustiati paenitentes redeant in uiam, sicut factum est et Iudaeis. cum enim diffiderent de prouidentia dei, temptati sunt a serpentibus, ut dolore correpti emendarentur. deus enim sic temptat, ut corrigat huius modi homines. est et alia temptatio, qua temptatus est Abraham et Iob nec non et Tobias, famuli dei, ut Abraham per tribulationem oblati unici et dilectissimi filii uberiorem fructum iustitiae haberet ad aeternam gloriam, Iob autem amissione totius substantiae augmentaretur diuitiis locupletatus in caelis et in terra; Tobias uero caecitatem luminum passus sic prouectior extitit, ut et ad praesens gloriosus fieret receptis oculis et in futurum seruaretur ei claritas perpetua, quia ad hoc probantur iusti, ut proficiant. ideoque in temptatione robusto animo esse debemus scientes non ad deminutionem nostram hoc proficere, sed ad augmentum, si modo aequo animo toleremus per Christum.

C. DE EUANGELIO MATHEO.

Audistis, fratres carissimi, quae contestetur euangelium dicente domino: confiteor tibi, pater, domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et reuelasti ea paruolis. ita, pater, quoniam sic fuit placitum ante te. igitur, si dictorum sensum inspiciamus, uidebimus ea, quae ad exhortationem [*]( 1 cf. Num. 21, 7—9 6 cr. Gen. 22. 9-18 8 cf. Hiob 1, 14-19 9 cf. Hiob 42, 12. 13. 17 a cf. Tob. 2, 10 (11) 11 cf. Tob. 11, 13 (14) 19 Matth. 11, 25. 26 ) [*](\'rĮ. p) [*]( 1 temptatur M temptamur G, A (corr.) angusati C redeunt (fA uia X 2 dim. (add. derent 8. I.) M 5 temptatus] temptator C\' 8 ad om. X 10 c(a)ecitatum CFB caeci tantum G caecita.tum (corr.) A et om. X 11 ad om. (add. s. I.) C 14 deminutionem scripsi diminutionem codd. ad om. MN 15 tolleramus C tolleremus N (corr.), F,A (corr.) tolleremur G 17 mathei NX 18 auditis (corr.) C karissimi NX quae conteatetnr] quaecos testetur F quae costestetur (pr. a partim eras.) B in euangelium M 19 dni CFB 20 quodj qui N )

192
credentium a domino dicta sunt, eorum qui, propter quod mundanam sapientiam spernunt, paruuli uidentur sapientibus mundi, qui nullo testimonio commendati sapientes uolunt dici. idcirco indignum uisum est deo his ostendere ueritatem, humilibus autem, qui nihil de se praesumentes dei se uoluntati inclinant, aequitate cogente salutaria reuelanda sunt hic enim prudens deo est et salutis suae memor, qui scientiae suae anteponit dei legem, quam utique uidet non uerborum strepitu fulciri, sed rerum uirtutibus. et sine dubio hic stultus et uanus est, qui huic rei se commendat, quae nulla munitur praerogatiua signorum.

Unde non litteratis saeculi regnum deus promisit, sed fidelibus; neque scrutatoribus siderum aeternitatem pollicetur, sed recte agentibus; nec dialecticis, qui fraude et minutis quibusdam uerum excludere nituntur, gloriam dat, sed bonae uoluntatis hominibus, qui accurati magis uita sunt quam sermone. istos enim reprobat deus, qui oratione clari sermonis uti uolunt quam bonis actibus. nam et gloriam dei in se uult conuertere, qui rem dei uerbis exornare se putat. res enim ipsae per se placere debent, ut non sermo, sed sensus laudetur. si enim sensus auctor est litterae et uerba propter res significandas inuenta sunt, cur non magis res ipsae puro sensu promendae sunt, ut facilius mentem incitent ad salutem? ideoque piscatores elegit dominus nostros apostolos, homines simplices et sine litteris, qui sine aliqua uersutia fidem seruando et bene uiuendo dei in se ostenderent ueritatem. unde et apostolus Paulus: et ego ueniens, inquit, [*](2 cf. I Cor. 1, 20. 3, 19 7 cf. Rom. 14, 6 16 cf. Luc. 2, U 24 cf. Matth. 4, 18. 19. Marc. 1, 16. 17 25 cf. Act. 4, 13 27 I Cor. 2, 1 )[*](d,(f.P) [*](1 eant om. N 4 deo] a deo GA his] hic FB 9 strepitap (corr.) N 14 frada (corr. frauda, u s. I.) M 17 quam] quem GA 19 qui rem] quem X 23 facilius (fa in ras.) N 24 noster GA 25 apostolus (corr.) C simplices] principes M sine pr.} sene (corr.) G sine alt.] sina M 26 et om. M 27 inquit ad uosj ad uos inquit X )

193
ad uos, fratres, ueni non in sublimitate sermonis ant sapientiae, inter cetera: quia non, ait, in sermone eat regnum dei, sed in uirtute, ut, quia uerba contradictioni obnoxia sunt, dei legi uirtus testis existeret, cui omnis cedit sermonum sublimitas.

Itaque haec idcirco praemissa sunt, fratres carissimi, ut consuleretur simplicioribus, ne se forte indignos putarent gratia dei, quia minime sunt litteris forensibus eruditi, cum magis ad laudem proficiat simplicitas eorum, quando quod prudentes mundi non uident superbia litterarum, hi credunt, non uerbis sed consilio prudentes. sciunt enim in bonis operibus requiescere deum et fidem quaerere, non cultum sermonem. legunt enim dicentem dominum: in quo requiescam, nisi in humili et mansueto et tremente uerba mea? quam ob rem, ut digni efficiamur ad promissa praemia, ea quae a domino iubentur facere debemus, securi quia hos diligit dominus, qui uerba eius custodiunt. sic enim dixit discipulis suis: si diligitis me, praecepta mea seruate, ut in his domino seruientes regni eius heredes esse possimus per legum Christum dominum nostrum.

CI. DE IACTANTIA ROMANORUM LEUITARUM.

Dum iussis caritatis parere uolumus, in uituperationem forte cademus, qui de re, quae nulli aliquando in dubium uenit, scribimus, quia, cum amicitiam offendere nolumus, studium, quod ad aliquam rem occultam reuelandam proficere debuit, intricamus, quamuis propter nimiam stultitiam [*](2 I Cor. 4, 20 9 cf. I Cor. 1, 20. 3, 19 13 Esai. 66. 2 17 lob. 14, 15 18 cf. Eph. 5, 5. Iac. 2, 5 )[*](def.J\' ) [*](1 in om. G, Å (add. 8. I.) 3 contradictione N 6 karissimi NX 7 consoleretnr CG, A (corr. mJ2) se om. N 8 minima N 9 quan N prudenter N 10 hij hic C hii GA 16 debemus] redebemus (corr.) C redebimns N (re eras.), X (corr. A) qui] quia MC qui* N 18 in om. X 19 possumus C dominum nostrum om. X 20 leuitarum (corr. add. s. l. alt. u atr.) M le»uitarum C 21 uolum parere C oitnperatione FB 22 quae om. M dubium inuenit C 24 ad om. MX profere M ) [*]( I.. P*.-Ang. Quaest. tent. ) [*]( 13 )

194
cuiusdam hoc adseuerantis, quod in subiectis pandemus, istud et nobis iniunxerit caritas memorata, ne. cum nemo ad haec diu responderet, in peius proficeret et diu in uano exercitatus emendari non possit. hoc enim caritatis studium est. quae non quaerit quae sua sunt.

Quidam igitur, qui nomen habet falsi dei, duce stultitia et ciuitatis Romanae iactantia leuitas sacerdotibus et diaconos presbiteris coaequare contendit, non dicam praeferre. quia stultius est et forte incredibile uideatur et nos non emendatores, sed calumniatores habeamur. qua igitur lege quaue consuetudine, quonam exemplo hoc adgredi audeat, nullum scire arbitror, ut istos, quibus consessus in ecclesia datus est minime, his coaequet qui. propter quod antistites dei sunt, in domo dei et in honore Christi cum dignitate considunt. quae audacia est presbiteris ministros ipsorum pares facere! quae temeritatis uana praesumptio sacerdotibus baiulos tabernaculi et omnium uasorum eius et lignorum concisores et portitores* aquae conferre! hoc enim officium fuit leuitarum. tale est, si praefectis officiales, dominis serui aequentur. hoc enim scriptum est dicente domino ad Moysen: accipe tribum Leui de medio filiorum Israhel et statue illos ante Aaron sacerdotem et deseruient ei. quid hoc exemplo apertius, quod etiam nunc in ecclesia custoditur? [*](5 I Cor. 18, 5 16 cf. I Par. 23, 26 17 cf. los. 9, 33 t27} 20 Num. 3, 6. cf. 3, 12 )[*](rlęf. P) [*](1 paudimua GA istud] istunt M et Engelbrecht ut codtl. -...--,......... \'I .., ..1 3 et] ut JV 4 etnendare N posset GA 6 qui nomen habetl quid habet nomen C nomen quid habet N quid nomen habet X falt!i deiJ falsi dere querunt C\' falsi dici A stultitiam X 7 iactantiae N 8 praeferri GA 9 est om. X e.uiendatorca M 10 quane] quae uel F ucl qua GA qua ucl B 11 audiat (corr.) C 12 cunaensus codd. (corr. Am.2 mg.) 13 coaequat X 15 praebiteris M 16 temeritas MNFG timeritas (corr. tcmeritas) C baiolas (\' baiolus (?) (corr.) N baiolos X (alt. 0 in ras. A, cwr. B) 17 purtiores C, (corr. rec.) N 19 dominicis M aequentur* M 20 leuui M )

195

Quamquam Romanae ecclesiae diaconi modice inuerecundiores uideantur, sedendi tamen dignitatem in ecclesia non praesumunt. ut autem non omnia ministeria obsequiorum per ordinem agant, multitudo facit clericorum. nam utique et altare portarent et uasa eius, et aquam in manus funderent sacerdoti, sicut uidemus per omnes ecclesias et sicut constitutum est a domino per Moysen. aut numquid meliores Heliseo sunt, qui aquam fundebat in manus Heliae?

Sic autem diaconos aduersus presbiteros defendit, quasi ex presbyteris diaconi et non ex diaconibus presbiteri ordinentur. sed quia Romanae ecclesiae ministri sunt, idcirco honorabiliores putantur quam apud ceteras ecclesias propter magnificentiam urbis Romae, quae caput esse uidetur omnium ciuitatum. si ita est, hoc debent et sacerdotibus suis uindicare, quia, si hi qui inferiores sunt crescunt propter magnificentiam, ciuitatis, quanto magis qui potiores sunt sublimandi sunt! quicquid enim officialibus praestatur, augmentum fit potestati, sicut honor serui ad laudem proficit \'domini, quamquam apud iustum iudicem deum uni cuique hic honor maneat, qui creatus est singulis ecclesiarum officiis, ut qui diaconus est diaconii honorem per omnes ecclesias habeat - non enim qualiscumque honor est antistiti dei seruire, in ecclesia dumtaxat — et sacerdos totius honoris ecclesiastici dignus habeatur. [*]( 6 cf. Nam. 3, 31 8 cf. IIII Heg. 3, 11 19 cf. Ps. 7, 12. II Tim. 4, 8 ) [*](itl, iJ) [*]( 1 diconi X inaenerecandiores (ne partim eras.) M inuericondiores CX a inistena (corr.) M 5 fundennt C funderunt OA 6 uidimus . CNX constitum MG 8 quia G 9 diaconus (corr.) M defnndit X (corr. Am2 rng., B) 10 praebiteris M diaconis C et non om. M 11 honorabiliore (corr. rec.) M honerabiliores (corr.) C 14 uindicare om. C 15 quia si hi] quia sibi M quasi hi X quia si hii GA. qui om. CNFB magmagniifcentiam M 16 quae C potentiores GA om. pr. sunt N 18 domini] dill M aput dm (dm eras.) M 19 hic om. X creatus] cretus M (corr. rec. decretus), NF, A (corr. m2 decretus) 20 diaconus] diconus (COfT. rec.) M 21 diaconii] diaconi CX 22 ecclesiam CX 23 ecclesiasticae C ) [*]( 13* )

196
maior enim ordo intra se et apud se habet et minorem; presbiter enim et diaconi agit officium et exorcistae et lectoris,.

Presbiterum autem intellegi episcopum probat Paulus apostolus, cum quando Timotheum. quem ordinauit presbiterum. instruit qualem debeat creare episcopum. quid est enim episcopus, nisi primus presbiter, hoc est summus sacerdos? denique non aliter quam conpresbiteros hos uocat et consacerdotes; numquid et ministros condiaconos suos dicit episcopus? non utique, quia multo inferiores sunt et turpe est iudici dicere primiscrinium. nam in Alexandria et per totam Aegyptum, si desit episcopus, consignat presbiter.

Quanta autem sit dignitas ordinis sacerdotalis, causa ostendit Caiphae, qui, cum esset homo pessimus, profetauit. quare? inquit, (quia princeps erat sacerdotum\'. et iterum multum distare inter diaconum et sacerdotem liber adprobat, quem dicimus Actus Apostolorum. cum enim ex Samaria credidissent Philippo praedicanti, diacono ab apostolis ordinato: miserunt. inquit, ad Petrum et Iohannem ut uenirent et his. qui crediderant, darent spiritum sanctum per manus inpositionem.

Sed inscii, credo, scripturarum aut inmemores legis haec defendunt. recordari ergo debet qui ista putat asserenda, quid Leuitis acciderit cum taliter saperent. cum enim nihil inter sacerdotes et leuitas interesse praesumerent, deo iudice hiatu [*](4 cf. I Tim. 3, 1-7 14 cf. Ioh. 11, 51 17 cf. Act. s. 14. 15. 17 24 cf. Num. 16, 31—35 ) [*](del. P) [*]( 1 pr(a)esbiteri X 2 et alt. om. X 3 intellegis X 4 qaam (corr. quando) M 7 quam] quas G, (corr. qua) A cum praesbiros C cumpresbiteros N (corr.), FB hos Vindob. 1044 hoc codd. (corr. hunc A) consacerdos X (corr. A consacerdotem) 8 miBistria JY 9 iudici dicere] iadicere N (corr.) 10 alexandriam MNFB alexandream C totum X 14 quare? \'quia\', inquit, \'princeps erat sacerdotum\' mauult Engelbrecht 15 adprobabat M 17 praedicante X 18 et alt.] ex C 19 crederent CNX 20 inpotiorem CF 21 scriptura X (corr. A scripturae) leges C 22 defundunt CNX istat M 23 accederit X (corr. A) 24 hia.tu M )

197
terrae absorti sunt Chore et consentientes ei, et CCL uiros torrens ignis simul consumsit, et Ozias rex, cum opus sacerdotale praesumeret, lepra perfusus est, ut hoc utique exemplo ceteri territi non auderent quod concessum non est praesumere. nunc enim uidemus diaconos temere quod sacerdotum est agere per conuiuia et in oratione id uelle, ut respondeatur illis, cum istud solis liceat sacerdotibus. diaconii enim ordo est accipere a sacerdote et sic dare plebi.

Uides quid pariat uana praesumptio? inmemores enim elatione mentis, eo quod uideant Romanae ecclesiae se esse ministros, non considerant quid illis a deo decretum sit et quid debeant custodire, sed tollunt hoc de memoria adsiduae stationes domesticae et officialitas, quae per suggestiones malas seu bonas nunc plurimum potest. aut timentur enim, ne male suggerant, aut emuntur, ut praestent. hi sunt qui faciunt eos ordinis sui non considerare rationem. dum enim per adulationem obsecuntur illis inlicite, praecipites illos faciunt, ut plus sibi putent licere, quippe cum uideant non sic deferri sacerdotibus, ac per hoc anteferri se putant.

\'Sed testimonio\', inquit, diaconi fit pre-sbiter\\ quasi istud ad praerogatiuam pertineat magnitudinis. legimus enim ad plebem dixisse Petrum apostolum: eligite, inquit, ex uobis quos constituamusdeseruire minsteriis ecclesiae, nolo dicere (mensis\'. ecce laicorum testimonio creati sunt diaconi. et apostolus eum, qui ordinandus dicitur episcopus, [*](2 cf. II Par. 26, 19-21 22 cf. Act. 6, 3 24 cf. Act. 6, 2 )[*](aff. P) [*](1 obaortiti (pr. ti eras. [?J) M et alt. om. GA CCL om. X 4 coJnsenSODl FB 5 uidimus X (A corr.) timere CNFB tenere GA 6 in om. M orationem (corr.) M 7 istus N (corr.), G, A (corr.) diaconi CX ergo N 8 accepere (corr.) M dari C pIe... (bi a. ras. < M 9 pareat CNX 12 Mkaidtie M 13 euggesaiones M 15 soggeserant CN suggesserant X (corr. A) liii CFB 16 adolationem NGA 17 obsequnntur CN 18 dififerre N 19 se potant] reputant X 20 sit X 21 perteneat CF 22 elegitte (corr.) M 23 mysteriis FB 25 dicitur (in rag.) N )

198
etiam testimonium uult habere gentilium; sic enim ait: oportet enim hunc et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt. omnium est ergo testimonium dare et non tamen omnes hoc honore digni sunt. iudicare enim omnes possunt et non tamen omnes possunt esse quod iudicant. potest enim pictor bonus pictor iudicari ab illo, qui pingere nesciat, et coraula melior alio coraula adprobari ab eo. qui alterius sit artis; ita et testis potest esse creandi presbiteri qui inferior ordine est.

Est iterum, quo inflentur et putent sibi multum deberi: 10 \'a nobis\' enim. inquiunt, \'perducuntur qui ordinandi sunt\'. ut. dum lateri illorum saepti sunt, honore digni uideantur. fac uerum esse; quasi officialis enim ab episcopo mittitur, ut obsequium praebeat ordinando. nam et imperator, ut imperator appareat, ordinatur obsequio militari; non tamen melior nec par exercitus imperatori. nam et Aman. cum esset clarus in honore militari, a rege missus est ut Mardocheo in obsequium iret. ut quantum dignus esset Mardocheus, ex huius obsequiis nosceretur; ita et diaconi creandis presbiteris in obsequium mittuntur, ut dignos eos fieri sacerdotes omnes intellegant. exceptis enim sacerdotibus, quibus obsequium debent, omnibus praeponuntur diaconi. [*]( 1 I Tiin. 3, 7 16 cf. Esth. 6, 10 ) [*](tltj. P) [*]( 1 unIt om. GA si C 3 qui om. M ergo] enim N 6 iudicare (corr. rec.) M 7 nescit X coranla pr.] corla C cora.ula N coraula alt 1 choraula FB 8 sit] est N praesbiri C 9 ordini (alt. i a. /.) M 10 quod GA infletur FB 18 factam NX officialrs N 14 praebeatur (corr. praebeator C) dinando MC nam] hic incipit rursus P ut imperator] ut interpretatur P om. X 15 appareat ordinatur] appari aut orientur C ordinator GA 16 par] est add. P imperatori] militari P clarius G, A (corr.) 18 lignusj dignius P dignum M an legendum dignior? 19 obse\'lniUlt M 21 enim om. X . 22 diaconibus N )

199
CII. CONTRA NOUATIANUM.

Dicunt discipuli sui ad Iesum: domine, uis dicimus, ut descendat ignis de caelo et consumat eos, sicut fecit Helias? et respondit illis dominus dicens: nescitis quali «piritn estis. filius enim hominis non uenit animas perdere. sed saluare. cum dignum utique esset uindicare in Samnritanos non suscipientes eum, dominus tamen. quia ad misericordiam dandam aduenit, sententiam amouit. ut de cetero corrigences emendarentur. et profeta Heliseus indignatus pueris, qui ei contumeliam faciebant. deo iudice uindicauit in eos. ut eo loco ab ursis comederentur, ubi silua esse negatur. dominus autem oblatae sibi meretrici pepercit. ei uidelicet, quam in adulterio se deprehendisse maiores Iudaeorum dixerunt, ut. quia pia praedicatio inciperet, non condemnandum, sed ignoscendum doceret. nam per Moysen data lex, quia iustitiam hahuit ad uindictam, in primordiis suis seueritatem exercuit, quia et in illum, qui sabbatis exiit ligna colligere, funebriter uindicauit et in filium Aegyptiae, qui blasphemauerat in deum, similiter ultionem dedit et in causa fusilis uituli percussit filios Israhel.

Una quaeque ergo lex inter ipsa primordia sensum suum plenum ostendit, ut uetus lex, quia ad uindicandum promptior erat, inter initia sua asperior nideretur, ut metu incusso diligentes et sollicitos faceret auditores suos. nona [*](2 Loc. 9, 54 4 Luc. 9, 55. 56 9 cf. IIII Reg. 23, 24 12 cf. Ioli. P, 3-11 17 cf. Num. 15, 82-86 18 cf. Leu. 24. 10-14 19 cf. Ei. 32, 27 ) [*]( 1 nouicianum P nouationum M 3 discendat C consummat C 4 quali (corr. qualls) P quale X 6 ifcaque P 7 sarita (corr. samarita) Jf excipientcs NX • qui NX ad om. P 8 et sententiam X 9 .\'t] ut N indignatis G, A (corr.) 11 nt] in (corr.) M 13 iudae M 14 iociperit (corr.) N 15 data est N, G icorr.) lex om. M iustitiam habuit (corr. iuatum fuit) N 16 ad] om. (add.) C eras. N eiorcere N 17 ftinebreuiter C, N (corr.), X (corr. B) 18 blnspheinauera»t N 19 uitulii C (corr.), G, A (corr.) nitnli. N 22 suam om. M 23 prum(p)tior CX initia] ipsa initia P ..sua M uiderat M )

200
uero, propter quod pia et ad misericordiam facilis est, primordia sua mitissima et clementissima demonstrauit, ut ipsa oblectatione omnes ad indulgentiam prouocaret. postea autem et illa, quae asperior uisa est, propter fragilitatem humani generis non solum rigorem suum molliuit. sed et humanam et piam se praestitit et haec, quae clemens uisa est, aliquando uindicauit. Anania etenim cum Sapphira uxore sua diuinitus caesi sunt; et Etimas magus, incredulus et dei legi repugnans. domini iudicio et uirtute caecatus est; et Herodes rex, propter quod honorem non dedit deo, ab angelo dei percussus, scatens uermibus expirauit. ne, quia misericordia praedicatur, inultum omnino putarent homines et inpune peccari, timorem posuit ostendens ad hoc dari ueniam delictorum, ut quasi ex mortuis uiuificati postea abstinerent se a contrariis, ut id elaboretur, ne quis hinc cum crimine exeat, quia ad iudicium uenietur. haec enim uni cuique sententia inputatur, in qua defungitur. quoniam igitur noua lex plenitudinem habet misericordiae, ne contemptui duceretur ab amatoribus peccatorum, in supra dictos uindicauit. uetus uero lex, quamquam ad uindictam data sit, quibusdam tamen ignouit, ne omnino crudelis duceretur, sed in plures uindicauit, quia sensus eius ad ulciscendum promptus est.

Sine dubio igitur maior gratia nouae legis est quam fuit ueteris. si ergo maior gratia est, quo modo negatur hoc [*](7 cf. Act. 5, 5. 10 8 cf. Act. 13, 11 9 cf. Act. 12. 22. 23 13 cf. Kom. 6, 13 ) [*]( 1 uero] ergo N piat (corr.) C et otn. CNX 4 asjicrior] superior X o ct pr. om. X 7 aBDaniam C in (add. ne2) aauaDiain N saphira CSX 8 ethimas (con. m2 elymas) V etjmas (corr. rec. clemaB) M atrmas (sic) C tymas N thimaa X lege (eorr. rec.) M 9 domini] dfii (corr. dO C 12 peccare X 18 dilectorum C 14 a om. C ut id] ut C uti X elaboretar) laboretor C liberare(n)tar A 16 senteutiam FB defangitar (corr. de6nitur) X 17 ne] non (corr.) N 18 duceret M 20 quibus (corr. AmZ) X 21 oliBcendom C ttliscendani FB prump.tu (a add. rec.) M prum(p\'тtus CNX 23 elegis (corr.) C esh C fuit om. X )

201
piaestare posse, quod praestitit illa, quae minorem gratiam habuit? erat enim propensior in seueritate. itaque si ista paenitentibus ignouisse probatur, qui fieri potest ut ista, quae clemens est, non recipiat paenitentes? nam et Iudaei filii dei appellati sunt, qui per Moysen et in nube et in mari baptizati apostoli Pauli auctoritate leguntur. legem enim accepturi procul dubio purificati noscuntur, ut de cetero acceptae legis redderent rationem et, si qui peccarent, per paenitentiam se reformarent dicente domino per Eseiam profetam: paenitentiam habete qui erratis et conuertimini. sed forte e contrario dicitur: \'paenitentia quidem praedicata est, non tamen remissio\'. si ergo paenitentia praedicata a deo est, est fructus agentibus paenitentiam; nec enim superuacue hoc dominus commoneret porro autem sciens dominus conuersis dari debere peccatorum remissa, hoc praecepit, quippe cum dixerit: nolo mortem morientis, quantum ut reuertatur et uiuat. itaque est fructus paenitentiae, sicut claruit, conuersis ad deum. exclusa est ergo Nouatiani impie conposita adsertio, qua uerborum domini sensum inuertit dicens: \'ait dominus: qui me negauerit, et ego negabo eum\', ut si aliquis Christianus, quacumque ex causa negauerit, iam redire non possit aut certe reuertens minime suscipiatur.

Et ubi erit demandata paenitentia, cum saluator post [*]( 4 cf. Gen. 6. 2. 4 5 cf. I Cor. 10, 2 9 cf. Esai. 45, 22 12 of. Matth. 3, 8. Luc. 3, 8 15 Ezeoh. 18, 32. cf. 33, 11 16 cf. Matth. 3, 8. Luc. 3, 8 19 Matth. 10, 33 ) [*]( I poesit (corr.) X quaeJ qui X 3 quin P istam G, (corr.) A 4 fiti M 5 quia P et pr. om. PN mare (corr.) M baptizati \'Qut P 8 quis P qui (eorr. m2 quid) N peccaret P 9 babeteJ agite Nm2 in ras. 11 paenitentia-ergo om. M penitentiam C 12 praedicnta est a deo P a deo praedicata est X est alt. om. MX 14 deberi GA remisrio P 15 praecipit C morte GA 16 tantum PNX ut] et GA penitenae M 17 deum] dfii (con. m4 dIa) M 20 quicumque CX 23 penitentiam# (corr.) X cum-sent»ntiam om. N. )

202
datam hanc sententiam negantem apostolum Petrum non negauerit? quare? quia paenitentia subsequente erratum suum amarissime fleuit scius utique conuersis ignosci et reformari eos per paenitentiam. sed Nouatianus fingit agendam paenitentiam. quia enim aperte negare non audet dandam paenitentiam. adstrictus lege subtiliter hanc frustrare contendit. quando enim dicit quia \'qui negauerit. nullo modo ueniam habebit, sed negabitur et ipse in conspectu angelorum dei.\' quo modo non cum dolo agendam paenitentiam profitetur? hinc autem manifeste fraus eius apparet. cum adiungit dicens: quicumque peccauerit in spiritum sanctum. non remittetur ei neque hic neque in futurum. quamuis alia causa sit, qua peccatum est in spiritum sanctum, et alia negare dominum Iesum, Nouatianus tamen. ut huic peccato ueniam deneget, unum sensum uult esse negantis dominum et peccantis in spiritum sanctum. ut hac tergiuersatione fructum amputet paenitentiae. si enim idem est negare dominum quod peccasse in spiritum sanctum. nulla uenia speranda est negantibus neque fructus aliquis paenitentiae, quia hoc peccatum neque hic neque in futuro remitti dominica oracula promiserunt.

Hinc ergo apparet cum dolo dicere Nouatianum agendam paenitentiam; ut quid enim paeniteat, si delictum aboleri negatur? paenitentiae enim gemitus, fletus et lamentatio hoc adquirit, ut et ueniam mereatur et reformationem. denique [*](1 cf. Mattii. 26, 70. 72. 74 etc. 3 cf. Matth. 26, 75. Luc. 22. 61 cf. Marc. 4, 12 etc. 7 cf. Luc. 12, 9 10 Matth. 12, 32 16. 19 cf. Matth. 3, 8. Luc. 3, 8 20 cf. Matth. 12, 32 ) [*]( 3 Rciae P ignosci om. P ignosce FB 5 audetJ aut (corr. m2) F aut et OB 10 manifeste fraus] manifea***tius M 12 futuro C\'B 13 qui M quia X 14 ut] u (exp.) M 15 deneget] denegaret P doneget et M esse]. esse et N negantes X peccantes G, A (corr.) Bm2 pecoatis Bml 17 amputaret C eat om. C quod] et (corr.) N 19 fructum MCNX (corr. A) penitenti (eorr.) C 20 futurum PX 22 hic Ox. hie. N ergo] ego (corr.) M om. X 28 ut quid] hinc rursiis dtf. G . abolere X 25 et pr. om. X )

203
Dauid paenitens et coufitens peccatum et ueniam meruit et ad pristinum statum redditus est, quia et rex permansit et postea profetauit. quod liquido probatur; in quinquagensimo enim psalmo paenituit et postea persecutionem a filio passus profetauit; tertius enim psalmus iuxta historiam post quinquagensimum est. sed forte regi ignosci oportuit, humilibus autem ignosci non debet, cum magis potentioribus difficilius ignoscendum uideatur. deus enim personam hominis non accipit. quanto enim quis sublimior est, tanto magis, licet leue peccatum eius, graue est crimen. sicut enim humilitas in petente sublimis et magnifica est, ita et culpa eius pro crimine habenda est. exceptis enim peccatis, quae constat omnibus esse inlicita, non omnia licent potentibus, quae sunt concessa humilibus. dignitoso enim homini negotiari deforme est et popinam ingredi notabile est; senatoribus quoque fenus infamia est. si ergo in his leuibus inuenti notandi sunt, quanto magis rei constituendi sunt, si peccauerint! per haec ergo apparet Dauid grauissime peccasse, et quidem duplici modo: conuersus tamen et homicidii et adulterii ueniam consecutus est et, quod amplius est, deflens reformatus est. cum enim a profeta

Nathan argueretur, peccatum celare non ausus est, sed confessus est dicens: peccaui domino. tunc respondit ei profeta et dixit: abstulit dominus peccatum tuum et non morieris, quoniam paenituisti; et quia inuenitur postea profetasse, dubium non est hunc reformatum. nam et Achab correptus a [*]( 1 cf. II Reg. 12, 13 8 cf. Act. 10, 34. Rom. 2, 11 etc. 22. 28 II Reg. 12, 13 ) [*]( r ) [*]( 1 et pr. om. P peccatam suum N . 2 et pro om. M reditus CF (corr.) 4 enim om. X persecntionein passus (passus ei-as.) N «a M 6 et 7 ignosci] agnosci M 11 magniflcata PA 12 omnibufl constet C 15 coqainam Fm2 uocabile C infamia est om. P 17 construendi M 19 homicidi C adulteri C consecatus] conuersus P 20 quod ampliue est] quod amplius P, N lcorr. m2 quodnn modo amplius) nathan argueretur propheta P 21 natan M eat &U!lU9 P 22 profeta et] prophete (corr.) C )

204
profeta propter mortem Nabuthe ibat plorans et conscidit uestimenta sua et praecinxit se cilicio et factum est uerbum domini in manu serui eius Heliae de Achab et dixit dominus: audisti quo modo motus est Achab a facie mea? non inducam mala in diebus eius. et Nineuitis peccata deflentibus inminente morte reparata est uita. ecce quantus profectus est paenitentiae!