Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Si autem rationis lineam sequentes non posse dicitis, quod initio continetur, aequale esse et consubstantiuum cum id quod aeternum est, reuelatis dolum malitiae uestrae, quia ut sensum uerbi eludatis, falsa uoce Christum uerum esse filium dei dicitis negantes ei quia aequalis est deo patri. non enim uerus est, si inaequalis est. poteritnum uerus dici filius, si non uerus dicatur et pater? si enim uerus est filius, erit uerus et pater; quam ueritatem aequalitas probat. quod si dispares sunt, neuter eorum uerus est sed quoniam scripturarum testimonium inritum fieri non potest, quo Christus uerus dei filius adprobatur, de deo patre natus credendus est, quia, ut ueritas haec firmaretur, et par deo et aequalis legitur.