Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Quoniam ergo hac astutiae calliditate utuntur contra filium dei, ex his ipsis de quibus praesumunt, quia in reliquis sunt conuicti, respondendum est eis, ut in tota summa conuicti appareant. propositio enim haec, quantum ad sensum pertinet, nullius momenti est; quantum autem ad uerba, caliginem facit ne cito appareat. sic est enim ac si Aegyptius positus in obscuro, quia causa mala bono sensu defendi non potest. ad impietatem ergo defendendam sacrilegis uerbis utuntur. si itaque haec est potentia dei, ut uerum faceret Christum esse filium sibi, cum de ipso non esset natus, ergo talem illum [*](24 cf. Ex. 10, 21 seqq. (?) )[*](def. PG) [*](1 ut quia—dispar est om. M 2 Christus om. (add. s. I.) N 4 non alt. om. FB 7 quidem] quippe N 8 uerusj ueri.s. C 9 sit pr. om. (add. 8. I.) N falsum om. M 10 filii (pr. i eras.) N 11 aliterl inalter X 14 de eo] deo FB sicl si N (corr.). A 18 non sunt M 21 ut om. M 23 momentum FB quanto M autem om. N 24 facit om. M 26 uerba X utentur (corr.) C si itaque haec] siita dehaec C si ita te (te eras.) N 28 de] de se X )

179
fecit qualis ipse est, ut hoc praestiterit factura, quod datura erat generatio. si ergo nihil interesse dicitis inter deum et Christum, poterit forte putari, quia non hoc malitiose a uobis asseritur, ut quod in uoce dicitur hoc sit et in sensu, ut, quia uerus dicitur filius, uerus sentiatur, per id quod unius substantiae est cum patre, licet non per generationem, sed per facturam, quia totum potest deus, sicut dicitis, ut factum sic sit quasi infectum.