Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Filiis ergo Israhel tertio die mensis tertii data est lex per Moysen, sicut in libro Exodi continetur, qui dies a quarta decima mensis primi, quo die factum est pascha in Aegypto, quinquagensimus est, hoc est pentecosten. unde factum est, ut ad legem fidei praedicandam in pentecosten spiritus sanctus descenderet in apostolos, ut gesta ueterum futurorum imagines haberentur ad securitatem fidei nostrae, quia falsum uideri non potest quod ab initio praedicatum est. ideo remissionis et reformationis tempus in quinquagensimo psalmo describitur, -ut eadem prouidentia quinquagensimi diei, quae et primi est, sciretur. hinc factum est ut et manna primo die, qui est dominicus, de caelo daretur populo Iudaeorum, quod ita esse sex dierum continuatio probat, quibus collegerunt, et septima die, id est sabbato, [*]( 4 cf. Ioa. 1, 13 12 cf. Act. 2, 11 14 cf. Bx. 19, 1. 16 15 cf. Ei. 12, 18 25 cf. Ex. 16, 22. 23 ) [*](tlef. P 1 I 1 < t i ) [*]( 1 corricula M (corr.), V 2 ipso N 3 et om. X 5 sacramentum N 7 pentecoste (corr.) M pentcconten N descendit X 10 praedistinatum CNX 13 filiis*** N mensis*** C 16 pentecoate M corr.). CX pentecostes N 17 pente (add. a. I. costen) M pentecoste CNX 21 est om. (add. m. rec.) N missioniB N 22 qainquasresimae N 23 diei] fidei M 24 qui est dominicus otn. 31 - de] e (corr.) M ae C e NX 26 colligerunt X septima] eeptio (corr. m. rec.) N quierunt C )

169
quieuerunt. manna autem typus est escae spiritalis, quae resurrectione domini ueritas facta est in eucharistiae mysterio.