Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Pentecoste ergo, qui quinquagensimus a pascha conputatur dies, hanc habet rationem: ut sicut post ebdomadam dominicus dies primus est, in quo adimpletum est paschae mysterium in redemptionem salutis humanae — quia semper post curricula dierum septem ad primum reuerti necesse est, ut ostendatur aetatem mundi septenario numero consummari —, ita et post ebdomadas septem primus dies est pentecostes. denique numquam alio die quam dominico pentecostes est, ut totum quod ad salutem humanam pertinet, dominico die et inchoatum et adimpletum noscatur. dominico enim die factus est mundus et post lapsum rursus dominico die reformatus, cuius reformationis figura data est primum in circumcisione, in qua futurae fidei signum fuit. post ebdomadam enim qui octauus dictus est primus est in mysterio. haec est enim dies quam fecit [*]( 28 Pa. 117, 24 ) [*](ty.P) [*]( 1 uerum] uere M uerbum C nos tenere] nos tendere C ostendere XX 2 audiuimua G, A (corr.) pr(a)edistinata CNX 3 sed] set M uerum CNX 5 intelleguntur X unde] utde (corr.) M quo C 6 congre N 7 indiligentibus Yilldob. 1044 indigentibus MCNX (corr. A iodignautibus) 8 res] re (corr. nt3) M rem CNFB 9 dignus (corr.) M 10 pentecostes (alt. s in ras.) C qui om. CNX conputatur (corr. m2 conputatus) M 12 in quo adimpletum est om. M in quo] quod X 13 redemptione NX 15 mundi om. M num recte? septinario X etj at M 16 priua M est om. X 17 pentecoste CX 19 mundi (eorr.) C 21 primus M futurae] futura est M 22 dictus est] datur (corr. datus) est M om. C 23 enim dies est GA fecit I sicut C )

168
dominus. unum enim diem fecit, ex quo ceteri curricula sortirentur. ac per hoc ipsa die resurrexit quam fecit et secundum numerum supra dictae rationis ipsa die et in monte Sina legem dedit per famulum suum Moysen. ut sicut agnus figura passionis domini fuit in sacramento paschae, ita et legis datio euangelicae praedicationis, quia eodem die, id est pentecosten, lex data est, quo et spiritus sanctus decidit in discipulos, ut auctoritatem caperent ac scirent euangelicum ius praedicare. quod factum duplici testimonio confirmatur, quia et praedestinatum ostenditur et manitesta spiritus sancti infusione diuinum et supercaeleste probatur; inperiti enim diuersis linguis magnalia dei loquebantur.-