Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Ut quid et dicit: neque ego ab homine accepi illud neque edoctus sum, sed per reuelationem Iesu Christi? quis ambigat hoc loco Christum deum significatum? sed quid mirum, cum inter cetera dicat ad Romanos: quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia deus, benedictus in saecula? quid est \'et ei quibus Christus secundum carnem\'? non enim hoc diceret, nisi esset et secundum deum, ut secundum carnem ex patribus, secundum diuinitatem uero ex deo Christus sit super omnia deus. \'sed forte ad patris personam pertinere dicatur.\' sed hoc loco nulla est paterni nominis mentio ideoque, si de Christo dictum negatur, persona cui conpetat detur. quare autem Christo non conpetat, cuius nomini caelestia et terrestria et inferna genu flectunt? hoc est super omnia esse deum; praeter haec enim alia nulla sunt. dicat nunc Fotinus, si haec homini genu flectunt aut si deus potentias illas caelestes et sanctos angelos, ut hominem adorent, decreuit. sed absit, quia deus nihil stultum decernit, maxime cum non liceat nisi deum adorari; quanto magis in caelis! rex enim adoratur in terris quasi uicarius dei, Christus autem post uicariam impleta dispensatione adoratur in caelis et in terra.
Legimus namque quia uerbum caro factum est, hoc est ministro sancto spiritu incarnatum esse ex Maria, hoc [*]( 5 Gal. 1, 12 8 Rom. 9, 5 10 Rom. 9, 5 13 cf. Rom. 9, 5 17 cf. PhiJ. 2, 10 18 cf. Rom. 9, 5 23 cf. Rom. 13, 4 26 lob. 1, 14. ) [*](d..;.P) [*](1 ab pr. om. CNX 2 dicitur NF 3 dicit MX 5 ego] ergo C, N (corr.), X (B corr.) accipi C 8 eum] cur N 10 est] enim (corr.) M et om. X 12 et (8. I.) ei M 14 dicitur X 16 persone M 1.7 autem] ergo X et om. N 20 geno (corr.) M genas CFG fletant (corr.) M illas om. X 24 terria] terris iste requisitus non est M 25 adoretur N 26 hoc est om. CX.. )