Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Nec aliter quidem oportuit dici, \'ut de ipso et non extra eum crederetur. nam simili modo et uirtus et sapientia dei uocatur, ut eadem ratione de ipso intellegatur. si enim dixisset (deus et deus\\ non illum de se esse significauerat, sed duos deos fecerat, quod unitati aduersum est. haec ratio in diuinis libris est, ut significatus deus Christus modum non excedat dei unius.

Quam autem illud tuum stultum est, Fotine, quod sic distinguis in capite euangelii Iohannis, ne uerbum deus dicatur? sic enim legis: in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat. uerbum hoc in principio erat apud deum quid sibi uult haec distinctio? quem indicat sensum? quam significat pietatis [*](1 cf. Ioh. 1, 2 5 cf. Ioh. 1, 2 8 Apoc. 19, 13 15 cf. I Cor. 1, 24 23 Ioh. 1, 1. 2 )[*](def. P) [*](\' 1 apud deum in principio N deam alt.] dominain M (corr. a2), CNX 3 est] esse (corr.) C et pr. om. N si obcaecatua] aci (corr.) obcaecati N 4 negee] B._a M 5 usrbam om. X 6 qa.a M 7 apocalipri5 (alt. a ,ras.) N 12 de deo] deo (corr. m2 deam) M 14 opertuitl opara»tiit (nit erae. et corr. eius mS) M 15 dei «apMntia G A 16 de] ut de FB et de GA 18 doos om. N faeerat G, A (corr. faoflfret) .19 modam] nandum X 22 si (eorr. m2) M eaplta C 24 uulgata interpunctione utuntur codd. )

159
rationem, nisi solam aduersus dei filium inimicitiam? quae enim significatio est pronuntiantis: et uerbum erat apud deum et deus erat? haec ergo legis nostrae sapientia est, ut doceat quia est deus? quae lingua est, quae gens, quae terra, quae secta, quae neget deum esse? et ut quid insinuet dicit: et uerbum erat apud deum? aut uerbum hoc quid uult intellegi, nisi rationem eius ostendat? non enim propter deum euangelium scribitur, de quo nemo dubitat, sed propter uerbum de quo quaestiones fiunt. mysterium enim dei est, quod ideo creditur, quia non est omnibus manifestum. ideoque scriptura contendit docere quid sit uerbum dicens: et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum. hoc erat in principio apud deum. istud et rationi conuenit et pronuntiatio integra est. ostendit enim quia uerbum hoc, quod in principio apud deum erat, deus erat, ut in sacramento mysterii aeterni dei, quod ignotum erat a saeculis et generationibus, deus uerbum apud deum patrem fuisse credatur.