Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Nunc uideamus si de uirtutibus ambigerent discipuli. utrum ex deo essent, cum uiderent Lazarum iam fetidum quarta die resuscitatum, caeco a natiuitate oculos reformatos. tactu fimbriae mulierem a profluuio liberatam, aquae naturam inmutatam in uinum, an de persona domini. nemo plane dubitauit de uirtutibus, quippe cum dicerent illum alii esse Heliam. alii Hieremiam aut unum ex profetis. nam cum lapidare uellent illum Iudaei, respondit eis Iesus: multa opera bona ostendi uobis a patre meo; propter quod eorum opus lapida. tis me? dixerunt ei Iudaei: nos de bono opere non lapidamus te, sed propter blasfemiam, quia, cum sis homo, facis te deum. si igitur Iudaei quod dei opera essent non ambigebant, apostoli ambigebant?
Quoniam ergo omnis dubitatio de saluatoris persona erat — res enim inaudita et quae in sensum humanum non ruerat stuporem hominibus faciebat, cum audiebant dicentem illum se a deo exisse et proprium sibi patrem esse deum —, idcirco discipuli satis sibi factum confitentes manifestatione uerborum domini dixerunt ad eum: nunc scimus quoniam nosti omnia, et non opus est ut quis te interroget; in hoc [*](1 Ioh. 16, 28 2 Ioh. 16, 29. 30 7 cf. Ioh. 11, 39. 44 8 cf. Ioh. 9, 1-7 9 cf. Matth. 9, 20-22. Luc. 8, 44 10 cf. Ioh. 2, 9 12 cf. Matth. 16, 14 13 Ioh. 10, 32 15 Ioh. 10, 33 22 cf. Ioh. \' 16, 27 et Ioh. 5, 18 24 Ioh. 16, 30 ) [*](def. P) [*]( \' 2 ei Engelbrceht enim codd. 5 quoniam] quia GA 7 essentj exissent N uiderent] uidisseut N fetidum M f(a)etitum ex 8 reformatos (s in raa.) M 9 tactu] tetigisse N 10 commotatani N in] a FB plana C 11 helian C 13 bona opera X 15 eij et CNX 16 te lapidamua N et ante quia add. CNX 18 ambigebant pr.] ambigabant CF 20 rueret C 21 faciebaut C 23 esse ante factum add. N manifestationem C 25 est] est tibi X )