Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Nam si propter iustam conuersationem et caelestem doctrinam de caelo et a deo se dixit exisse et uenisse in mundum, eadem debuerant dicere de se omnes profetae et apostoli. et quia dixit: iterum relinquo mundum et uado ad patrem, hoc forte dicatur significasse, quia doctrina, quae uenerat a deo, relicto mundo ad deum est regressa. aliud [*]( 7 Ioh. 6, 38 10 loh. 16, 26-28 15 Ioh. 16, 29. 30 24 Ioh. 16, 23 ) [*](def. I) [*]( * 1 de terra alt. om. (add. 8. l.) M et eras, M om. G 2 audit CNX 3 accepit X iohannis C 4 terrestris C appellauit N 5 caelesti GA 7 loquitur (add. i 8. t) N 8 misit me N 10 nunc] non X 12 ego om. N exiuiJ add. exiui a Mm4, X add. a C hunc om. G, B (add. m2) 15 nunc om. N 17 est om. N quoniani* (m in ras.) N quia GA 18 hac N 19 relegionis CFA 20 credimus N 26 ad deum] a deo (corr.) M-- )
Quod si uirtutis, quae in Christo operata est, dicis esse uerba, haec ipsa uirtus deum patrem suum appellat. ecce incurris quod times, quia si uirtus dei filius dei est, ipsa utique uirtus est, de qua dicit apostolus: Christum dei uirtutem et dei sapientiam; haec exiuit a deo et iterum ad deum regressa est. itaque haec ipsa uirtus, quae Christus est, in spiritu dei daemonia se testatur eicere. qui spiritus per apostolos operatus est, ut scias sanctum spiritum, per quem dominus operatus est, post abscessum domini hic in mundo in apostolos operatum, ut plenius appareat dominum de sua persona locutum, quia relicto mundo regressus est ad deum. aut si putas uirtutem hanc non esse Christum, duae erunt uirtutes et duo filii dei; et ubi est illud quod legitur: unigenitus filius dei, qui est in sinu patris, et iterum: sic enim, inquit, dilexit deus mundum hunc, ut filium suum unicum daret pro eo? animaduertis iam uirtutem dei, quae operata est corporata in mundo, ipsam unam esse. quae et dei uirtus dicatur et filius. et uideamus quid crediderint [*]( 3 Ioh. 16, 28 12 I Cor. 1, 24 15 cf. Matth. 12, 28 21 Ioh- 1.1* 23 Ioh. 3, 16 ) [*](lP) [*]( 2 uirtutes CNGA 5 mdirnuB CNX 6 in om. X 9 quod) sed C uirtna (corr.) M operata est in xpo GA 10 uirtutis X deum. M 11 dei estj est dei GA 13 haec om. (add. mg.) M deo... N 16 apostolus (corr.) M ut scias-operatus est om. (add. inf. mg.) N srlm sCm CN 18 apostolua C (corr.), G 21 est] es M 24 iam om. M 25 mondum N una X )