Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
0 dementia Fotini, qui Christum ante Mariam non fateri uult, quem uoce sua audit testantem quod ante Abraham sit! cum enim de tempore agerent cum eo Iudaei dicentes: quinquaginta annos nondum habes, et Abraham uidisti? respondit eis: amen dice uobis, ante Abraham ego sum. non dixit: \'melior sum\', sed ad interrogata respondit, quia ante erat quam putabant Iudaei. maledictum plane legis Fotinus euadere non potest, quia spem habet in Christo, quem tantum hominem dicit, cum legat: maledictus homo qui spem habet in homine. apostolus autem sciens Christum deum et ideo et in praesenti et in futuro spem esse in eo ait: si in hac tantum uita sperantes sumus in Christo, miserabiliores sumus omnibus hominibus. non ergo homo tantum est, in quo spem habere docemur, quia uana spes in homine. haec diximus pauca de multis; sufficeret enim, si bonae mentis Fotino hoc solum postremum posuimus. [*]( 7 cf. III Reg. 3, 12 11 Ioh. 8, 57 13 Ioh. 8, 58 17 Hier. 17, 5 19 I Cor. 15, 19 22 cf. Ps. 59, 18 ) [*](def. P) [*]( < 1 et om. N Solomone] salomonis N 2 aut] an* N xpo in ras. M an] an (n in ras.) N 3 patre (corr.) M credas (corr.) N 4 ae om. N 5 esse om. N 6 solamoni (corr. aalamoni) N intaminatum (corr. incontaminatum) M 1 *<ll N 9 quia M 10 sua om. X ait ip (ip eras.) C 11 discentes (corr.) C 16 quia] qua N 18 hominem N 22 uana] una F (corr.), B Bpems (m fort. fras.) X 24 mentis] esset mid. CNX solum] quod add. CNX )