Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Et quia carnalibus in dubium uenit, qui uolunt scripturam pro sensus sui loqui capacitate, fides posita est, quae sensum scripturae secuta praemium mereatur. Solomoni, cum sapientiam a deo postulasset, responsum a domino est: ecce dedi tibi, inquit, cor sapiens et prudens, quale non fuit ante te, et post te non exsurget uir similis tibi. quid dicemus? uerum est quod promisit deus? immo uero. nemo ergo hominum similis erit Solomoni. et quid uidebitur de Christo, qui inter cetera: regina, inquit, austri uenit ab ultimis terrae [*]( 2. 6. 11 Ioh. 1, 1 16 cf. Col. 1, 26 21 III Eeg. 3, 12 26 Matth. 12, 42. Luc. 11, 31 )[*](rf.P) [*](2 pronontiantiB M 4 quia] quid X deus om. N 5 secta] facta M neget (corr. m2 negeut) M 7 ostendit C . 9 de eras. N quo om. N 14 hoc om. (add. s. Z.) N 15 et ante deus add. N ut in] in M et in X 16 et] et a CX 18 scriptnra N 20 secuta om. X 21 domino] dM X dedtt (exp. t) M 28 uir om. N dicimus X 24 nero (corr. m2 nerum) M ueram cet. ergo oni. X hominum (um m2 in ras.) M 26 regna FB ab] ad CFB. )