Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Idcirco recte factum est, ut non ante ueniret dominus. primum enim dimisit genus hominum uti uoluntate sua, non sine testimonio sui, quia ex ipsa mundi fabrica et annua munera, quae elementorum ministerio humanis usibus exhiberi decreuit, intellegi et timeri diuinitatem suam uoluit, quippe cum etiam ex traduce primi hominis, deinde Enoch, Noe, notitia eius esset in terris. sed cum languore quodam humani generis obsolescere coepisset cognitio dei inter homines et mores inmutarentur, eligere dignatus est Abraham, in quo forma esset renouatae notitiae dei et morum. et cum adhuc reuerentia segnior esset, postea per Moysen legem litteris dedit, quae neque obsolesceret et magis metum incuteret. maior enim timor est, ubi auctoritas manifesta est. et quia accepta lege gentes spreuerunt non se subicientes ei neque hi qui acceperunt seruauerunt eam, motus dominus misericordia misit filium suum, qui se pro illis offerens et mortem destruens data omnibus remissione peccatorum deo patri illos iustificatos offerret non enim posset descendi ad inferos, nisi per mortem. nec ordo enim nec ratio poscebat eum, qui mortuus non fuisset, intrare ianuas tartari.