Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Haec quidem diximus secundum rationem, sed saluatoris bonitas ista non curat propter inbecillitatem humanam; suam enim sequitur naturam ad faciendam misericordiam. idcirco tunc uenit, quando debuit uenire, uoluntatis suae rationem secutus, non meritorum nostrorum. nam si merita perpendas, uenire non debuit. uenit ergo quando et subueniri debere sciuit et futurum gratum beneficium. si enim ei cui necessitas inminet ante subueniatur, erit quidem gratum, non tamen ualde poterit scire quid sibi praestitum est; si autem in ipsa necessitate posito auxilium feras, sciet [*](def. 1) [*](\' 1 uenera icorr.) M 2 ut eras. C et om. X 8 in Olft. A (add. m2), B 5 saluati sunt CNX 6 et ante ei add. N si] sci M uenissent (alt. n eras.) N 9 faciant (corr. facianti) C oportere codd., an oporteret scribendvm? 10 enim] est (eras.) enim C uellit CN (eras. pr. 1), YG 11 exorandns GA modo (corr.) M 12 contradicetur X 18 misericordia hac GA 22 perpendas (add. m4 [?] 8. I. den) M perpendat N subuenire X 23 gratum fnturum CNX enim] antem N 24 ei cui om. X imminit N (corr. vi. rec.), F B 2o sciri GA prestitutum M )

141
quale beneficium consecutus sit. de tribulatione enim ereptus maiores gratias referet, quo modo si esurienti offeras panem; si autem offeras cum non esurit, non utique tam gratum erit.