Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Nulli dubium est diabolum esse hominis inimicum, maxime fidelis; uehementiora enim tela sua contra dei seruos exacuit. sicut ergo iste bonorum inimicus est, ita et lex malis aduersa est. quis enim contemnenti se non aduersetur? dominus ergo peccatorem adloquitur, ut consentiat mandatis, quae illum inoboedientem condemnant, ut subiciat se uoluntati eorum et fiat ex inimico amicus, quia et contemptor legis inimicus est eius; uoluntati enim eius resistit. ideoque hortatur dominus peccatorem, ut bene agendo reconciliet sibi legem, ne in die iudicii accuset eum apud iudicem et condemnatus poenas det spretae legis. omni etenim, qui male uult agere, disciplina dominica inimica uidetur, cui nisi consenserit, mittetur in gehennam diabolo, qui uere inimicus humani generis est, praeparatam.

LXXI. IACOB APPELLATUS EST HOMO UIDENS DEUM ET MOVSES UIDIT DEUM FACIEM AD FACIEM NEC NON ET ESEIAS: \'UIDI\', AIT, \'DEUM SABAOTH OCULIS MEIS\': CONTRA AUTEM IOHANNES EUANGELISTA: \'DEUM\', INQVIT, \'NEMO UIDIT UMQVAM\'. HOC, QVANTUM UIDETUR, CONTRARIUM EST.

Quantum ad fidem ueri pertinet, deum omnino nemo uidit umquam, neque patrem neque filium. quod enim uisus [*](1 cf. Matth. 13, 39 3 Matth. 5, 25 6 cf. Eph. 6, 16 17 cf. Matth. 25, 41 19 cf. Gen. 82, 28 (29) 20 cf. Ex. 33, 11 21 Esai. 6,5 22 Ioh. 1, 18. I Ioh. 4, 12 ) [*](dej. PG) [*]( 2 praecipit C 6 fidelie (corr. ftJelea) C 7 iste om. N 10 contempuant C suhieciat CF 13 ne om. N 14 contempnatus C Jet] de X 16 dominica- M mittet N 20 faciem jpr.] faciem (m exp.) C facie NX 21 sabaoht M sabbaoth N 22 iohannis C 2\') finem M 26 quid C )

123
dicitur, ad intellegentiam refertur; uisus est enim uelut in imagine. ueluti nos, cum imperatores nesciamus, uidemus eos in figura, non in ueritate, ita et deus uisus est, ut intellegeretur deus esse qui apparebat, per rationem, non per substantiam, quia in natura sua uideri deus non potest. et ut uerius propositae quaestionis secreta pandamus, sensum euangelistae explicare nitamur. Iohannes enim occultum aliquid prodere uoluit, quod sciuit ad salutarem doctrinam pertinere. idcirco: deum, inquit, nemo uidit umquam, nisi unigenitus filius, qui est in sinu patris. ipse enarrauit.

Animaduertamus sensum euangelistae. ut enim uerum esse, quia nemo uidit deum umquam, ostenderet, filium hoc enarrasse docet, quem falli utique inpossibile est, quia in sinu patris est. sinus autem patris quid est, nisi adfectus in caritate ueri patris per naturae unitatem in filium? quam ob rem nemo uidit deum, nisi unicus filius. hoc Iohannes apostolus filium dei audiuit dicentem inter alia: non quia patrem uidit quisquam, nisi qui est a deo, hic uidit patrem. ut ergo ad condemnationem proficeret Iudaeorum, qui Christum dei filium audire nolebant uel credere, ostendit euangelista hunc esse Christum qui patribus apparuisset in deum; illum autem qui pater est, numquam uideri nisi a filio. quando enim deum patrem negat uisum et deum apparuisse patribus profitetur, manifestare se uult dei filius, quia ipse semper in deum uisus a patribus est. hinc est unde inter cetera dicit ludaeis de patre: neque uocem eius audistis aliquando neque figuram eius uidistis. ecce non est contrarium et uisum et inuisum esse deum. [*]( 8 Ioh. 1, 18 17 Ioh. 6, 46 26 Ioh. 5, 87 ) [*](d: j. PG) [*]( I imaginem M (corr.), B 4 per rationem] imperationem C 7 iohapnis C 10 enarrabit FA 14 est alt.] est (st in ras.) C 16 iohanis C iohannis N 24 apatribus C propbetetur CN profetetur F )

124

LXXII. (LXXVI). IN EUANGELIO IOHANNES: \'LEX,\' AIT. \'PER MOVSEN DATA EST, GRATIA AUTEM ET UERITAS PER IESUM CHRISTUM FACTA EST\': ERGO ANTE NON FUIT. QVO MODO ERGO LEX A DEO DATA DICETUR. IN QVA UERITAS NON FUIT?

Non sic passim praetereundum est, sed considerandum quid sit \'lex per Moysen data est.\' per Moysen enim lex data manifesta habet praecepta, sed scripsit et historiam, quae et ipsa lex appellatur. et uideamus, quid in praeceptis eius non erit uerum. forte quod dicit: non occides, non fornicaberis, non furtum facies; talia sunt et cetera. nam historia eius quia ante aduentum Christi ueritas non erat, hoc manifestum est. ea enim quae sub uelamine erant, quid significarent, incertum erat. cum autem per Christum manifestatur, cuius persona sit quae dicit in Genesi: faciamus, et quae est quae facit, et quis fuerit qui in rubo aut patriarchis uisus sit, et qui in petra operatus sit, quae dedit in deserto aquas — quia petra, inquit, erat Christus -, sic fit ueritas per Christum. quando ea, quae latebant aut in dubium ueniebant, quid significarent, a Christo ostensum est. nam inter cetera dominus ait: de me scripsit Moyses. hoc prius latuit; error enim erat. putabatur enim pater deus, qui erat filius, et qui aestimabatur angelus, cognitus est esse dei filius. et promissio facta fuerat Abrahae, quae, quamdiu non reddebatur, in [*]( 1 Ioh. 1, 17 10 Ex. 20, 15 (13). 13 (14). 14 (15). Deut. 5, 18 (17). 17. 19 (17) 15 Gen. 1, 26 16 cf. Ex. 3, 2. cf. Gen. 12, 1. 22, 1 etc. 17 cf. Ex. 17, 6. Num. 20, 8 I Cor. 10, 4 21 Ioh. 5, 46 24 cf. Gen. 22, 18 ) [*](dtf. PG) [*]( 1 LXXVI edd. ioh MNB iohannc C iohannis FA 2 autem om. NA 6 praeter eundem X (coir. Am2, B) est add. post cunsiderandum CNX 7 est om. A eras. B 8 manifeBta.. 3f manifesta- C t\'t pr. om. (add. est [?] 8. I.) N 10 occidis N 13 ea] et CNX sub] illsub.. C 14 erat] est N per om. C manifestaret N cuius] cum ex FB 16 fecit (corr.) N aut] ut CNG 17 qui] \'lu(a)e X quae] qui X aquas in deserto CNX 19 letabant lt 22 filius (s in ras.) ....... M 23 filius dei X )

125
ambiguo erat. cum autem ueniente Christo reddita est, facta est ueritas, quando et quod promissum est redditum est et coepit sciri quid erat promissum. promittentis enim fides tunc uera probatur, cum exsoluit promissum.

LXXIII. (LXXVII). QVID EST QVOD INTER CETERA DICIT MARCUS EUANGELISTA DE CHRISTO: \'INTRANS\', INQVIT, \'IN DOMUM UOLUIT NEMINEM SCIRE ET NON POTUIT LATERE\'? SI ERGO UOLUIT ET NON POTUIT, INFIRMATA UOLUNTAS EIUS UIDETUR.

Inpossibile prorsus est ut saluatoris uoluntas non impleatur, nec potest uelle quod scit fieri non debere; idcirco quod factum est, hoc uoluisse dicendus est. nam uoluntas eius numquam extra naturam eius est. sicut ergo natura eius in reprehensionem non cadit, nec uoluntas. nam quod propositum est, factum legitur in finibus Tyri. tunc intrauit in domum et neminem uoluit scire. nunc requiritur quo modo uel quare neminem uoluit scire. animaduertendum est enim, quia istud in finibus gestum est gentilium, quibus adhuc tempus praedicandi non erat. denique mittens discipulos suos praecepit dicens: in uiam gentium ne abieritis et ia ciuitatem Samaritanorum ne introie-ritis, sed ite potius ad oues quae perierunt domus Israhel.

Idcirco noluit se prodi, quod esset in domo; requiri autem se non noluit, sed libenter accepit. quamuis enim tempus non esset praedicandi gentilibus, ultro tamen uenientes ad fidem non suscipere inuidiae erat. sic factum est, ut saluator, dum a discipulis proditus non esset, ab aliis tamen, qui eum [*](6 Marc. 7, 24 20 Matth. 10, 5. 6 )[*](tyPG \\ ) [*]( 5 LXXVII edd. 6 intramas C 7 noluit MCNFB 8 latare M noluit (corr.) M 11 ait M quod om. C 13 est om. C 16 nuncscire om. N 18 gestom] gentium X adhoc (con\'.) C 19 praecedit M 21 ne] non F (corr.)t A . 24 noluit (n in ras.) M accipit C 25 gentibus X )

126
ingredientem domum uiderant, proditus est, et coepit sciri quod esset in domo, ut intrarent ad illum qui uellent consequi beneficia. a suis ergo noluit se praedicari, quod esset in domo. requiri enim se uoluit et ita factum est. non enim latuit ab aliis demonstratus quod esset in domo. denique mulier Chananaea audiens de illo intrauit ad eum deprecans, ut expelleret daemonium a filia eius, quae nisi prius subiecisset se deo Iudaeorum, beneficium consecuta non esset. impleta igitur uoluntas saluatoris est secundum quae explanauimus: ea enim quae conpendio breuitatis studens euangelista complexus est discutientes inuenimus quod latebat.