Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Nulli dubium est diabolum esse hominis inimicum, maxime fidelis; uehementiora enim tela sua contra dei seruos exacuit. sicut ergo iste bonorum inimicus est, ita et lex malis aduersa est. quis enim contemnenti se non aduersetur? dominus ergo peccatorem adloquitur, ut consentiat mandatis, quae illum inoboedientem condemnant, ut subiciat se uoluntati eorum et fiat ex inimico amicus, quia et contemptor legis inimicus est eius; uoluntati enim eius resistit. ideoque hortatur dominus peccatorem, ut bene agendo reconciliet sibi legem, ne in die iudicii accuset eum apud iudicem et condemnatus poenas det spretae legis. omni etenim, qui male uult agere, disciplina dominica inimica uidetur, cui nisi consenserit, mittetur in gehennam diabolo, qui uere inimicus humani generis est, praeparatam.

LXXI. IACOB APPELLATUS EST HOMO UIDENS DEUM ET MOVSES UIDIT DEUM FACIEM AD FACIEM NEC NON ET ESEIAS: \'UIDI\', AIT, \'DEUM SABAOTH OCULIS MEIS\': CONTRA AUTEM IOHANNES EUANGELISTA: \'DEUM\', INQVIT, \'NEMO UIDIT UMQVAM\'. HOC, QVANTUM UIDETUR, CONTRARIUM EST.

Quantum ad fidem ueri pertinet, deum omnino nemo uidit umquam, neque patrem neque filium. quod enim uisus [*](1 cf. Matth. 13, 39 3 Matth. 5, 25 6 cf. Eph. 6, 16 17 cf. Matth. 25, 41 19 cf. Gen. 82, 28 (29) 20 cf. Ex. 33, 11 21 Esai. 6,5 22 Ioh. 1, 18. I Ioh. 4, 12 ) [*](dej. PG) [*]( 2 praecipit C 6 fidelie (corr. ftJelea) C 7 iste om. N 10 contempuant C suhieciat CF 13 ne om. N 14 contempnatus C Jet] de X 16 dominica- M mittet N 20 faciem jpr.] faciem (m exp.) C facie NX 21 sabaoht M sabbaoth N 22 iohannis C 2\') finem M 26 quid C )

123
dicitur, ad intellegentiam refertur; uisus est enim uelut in imagine. ueluti nos, cum imperatores nesciamus, uidemus eos in figura, non in ueritate, ita et deus uisus est, ut intellegeretur deus esse qui apparebat, per rationem, non per substantiam, quia in natura sua uideri deus non potest. et ut uerius propositae quaestionis secreta pandamus, sensum euangelistae explicare nitamur. Iohannes enim occultum aliquid prodere uoluit, quod sciuit ad salutarem doctrinam pertinere. idcirco: deum, inquit, nemo uidit umquam, nisi unigenitus filius, qui est in sinu patris. ipse enarrauit.