Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Non ergo quia misericordia praeferenda est, condemnanda putetur iustitia, cuius reuerentia si non esset, ipsa misericordia fructum non haberet. nisi enim hanc seruauerint post acceptam misericordiam, nihil illis proderit indulgentia. nam dixit lex: non facies tibi idolum neque adoraueris, quae in caelo sursum sunt et quae in terra deorsum, et: non peierabi.s, et: honora patrem et matrem, et: non occides, neque fornicaberis, neque furtum facies, non dices falsum testimonium, neque concupisces quicquam proximi tui. numquid haec cessasse dicenda sunt? absit. sine his enim quis poterit uel in hac uita idoneus iudicari? ac per hoc cetera cessauerunt quae supra diximus, neumeniae, sabbata, lex escarum, sacrificia, circumcisio et cetera. hinc est unde [*]( 6 cf. loh. 4, 24 11 I Tim. 1, 9 16 Ex. 20, 4. Dent. 5, 8 18 Kx. 20, 16. Deut. 5, 20 (17) 19 Ex. 20, 12. Deut. 5, 16. cf. Matth. 19, 18. 19 Ex. 20, 15 (13). Dent. 5,18 (17) 20 Ex. 20, 13 (14). Dent. 5, 17 Ex. 20, 14 (15). Dent. 5, 19 (17) Ex. 20, 16. Dent. 5. 20 21 Ex. 201 17. Dent. 5, 21 (18) ) [*](def. 1-) [*]( > 1 ebdomarum GA prophetam C 2 chrisma CFB crysma (f 3 spiritale (corr. -i) C spiritali NGA 5 uisibiliter tunc N tunc om. N 7 est lex GA 10 hic A\' dacta M datur X probatur M 12 non est lex X 14 petetur (corr.) C 15 fructuum (eras. alt. u) N 16 indulgentiam M 18 periurabis CNX 23 his] ab (eras.) his e 24 numeniae M neumini(a)e C (corr. neominie), F neomeniae X )

121
dicit apostolus inter alia: principes non sunt timori operi bono, sed malo. uis autem non timere potestatem? bonum fac, et habebis laudem ex illa. haec seruata bonos faciunt, non tamen perfectos. unde saluator: nisi abundauerit, inquit, iustitia uestra plus quam scribarum et Farisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. addens enim istis potiora saluator non soluit utique legem, sed adimpleuit. sensus enim legis ad salutem hominis pertinet, ut puta: oculum pro oculo, dentem pro dente, I ut timens, ne pateretur quod alii facere prohibitus est, cohiberet se a nequitia. saluator autem superiorem in hunc sensum addens iustitiam: ego autem, inquit, dico uobis non resistere malo; sed si quis te percusserit index tram maxillam tuam, praebe illi et sinistram, ut, dum uicem non reddit malo, perfectus sit. reddere enim uicem iustum est, sed non plenum; si uero dissimulet ab iniuria, plena iustitia est et abundans. retribuere enim gaudere ad tempus est; remittere autem in futurum praestat laetitiam.

Sic ergo adimpleuit legem saluator, dum, quos illa iustitiam docuit, hic iustiores effecit, quod illa non potuit quam ob rem gaudium legis est, quia discipuli eius peritiores effecti sunt. destruxisset plane legem, si impune peccari docuisset. porro autem suspendit sententiam, ut hic qui male facit habeat spatium paenitendi; si quo minus, redit in illum sententia cumulata, quia non cognouit ad hoc se remissum, ut emendaret se. [*]( 1 Rom. 13, 3 4 Matth. 5, 20 9 Leu. 24, 20. cf. Matth. 5, 88 12 Matth. 5, 39 ) [*](,.Ff;) [*]( 1 timeri FB timendi GA 2 potestate M 6 feriseorum M 7 audens M 8 sensum G, (corr.) A 10 itimens (corr.) N a prohibitua inc. lacuna in G 13 dexteram CNX 19 ergo] enim X illa] om. M illam N 24 reddit C. A (pr. d exp. et eras), B lIententiam (corr.) C 25 comnlata CFB )

122