Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Non ergo quia misericordia praeferenda est, condemnanda putetur iustitia, cuius reuerentia si non esset, ipsa misericordia fructum non haberet. nisi enim hanc seruauerint post acceptam misericordiam, nihil illis proderit indulgentia. nam dixit lex: non facies tibi idolum neque adoraueris, quae in caelo sursum sunt et quae in terra deorsum, et: non peierabi.s, et: honora patrem et matrem, et: non occides, neque fornicaberis, neque furtum facies, non dices falsum testimonium, neque concupisces quicquam proximi tui. numquid haec cessasse dicenda sunt? absit. sine his enim quis poterit uel in hac uita idoneus iudicari? ac per hoc cetera cessauerunt quae supra diximus, neumeniae, sabbata, lex escarum, sacrificia, circumcisio et cetera. hinc est unde [*]( 6 cf. loh. 4, 24 11 I Tim. 1, 9 16 Ex. 20, 4. Dent. 5, 8 18 Kx. 20, 16. Deut. 5, 20 (17) 19 Ex. 20, 12. Deut. 5, 16. cf. Matth. 19, 18. 19 Ex. 20, 15 (13). Dent. 5,18 (17) 20 Ex. 20, 13 (14). Dent. 5, 17 Ex. 20, 14 (15). Dent. 5, 19 (17) Ex. 20, 16. Dent. 5. 20 21 Ex. 201 17. Dent. 5, 21 (18) ) [*](def. 1-) [*]( > 1 ebdomarum GA prophetam C 2 chrisma CFB crysma (f 3 spiritale (corr. -i) C spiritali NGA 5 uisibiliter tunc N tunc om. N 7 est lex GA 10 hic A\' dacta M datur X probatur M 12 non est lex X 14 petetur (corr.) C 15 fructuum (eras. alt. u) N 16 indulgentiam M 18 periurabis CNX 23 his] ab (eras.) his e 24 numeniae M neumini(a)e C (corr. neominie), F neomeniae X )
Sic ergo adimpleuit legem saluator, dum, quos illa iustitiam docuit, hic iustiores effecit, quod illa non potuit quam ob rem gaudium legis est, quia discipuli eius peritiores effecti sunt. destruxisset plane legem, si impune peccari docuisset. porro autem suspendit sententiam, ut hic qui male facit habeat spatium paenitendi; si quo minus, redit in illum sententia cumulata, quia non cognouit ad hoc se remissum, ut emendaret se. [*]( 1 Rom. 13, 3 4 Matth. 5, 20 9 Leu. 24, 20. cf. Matth. 5, 88 12 Matth. 5, 39 ) [*](,.Ff;) [*]( 1 timeri FB timendi GA 2 potestate M 6 feriseorum M 7 audens M 8 sensum G, (corr.) A 10 itimens (corr.) N a prohibitua inc. lacuna in G 13 dexteram CNX 19 ergo] enim X illa] om. M illam N 24 reddit C. A (pr. d exp. et eras), B lIententiam (corr.) C 25 comnlata CFB )
Nulli dubium est diabolum esse hominis inimicum, maxime fidelis; uehementiora enim tela sua contra dei seruos exacuit. sicut ergo iste bonorum inimicus est, ita et lex malis aduersa est. quis enim contemnenti se non aduersetur? dominus ergo peccatorem adloquitur, ut consentiat mandatis, quae illum inoboedientem condemnant, ut subiciat se uoluntati eorum et fiat ex inimico amicus, quia et contemptor legis inimicus est eius; uoluntati enim eius resistit. ideoque hortatur dominus peccatorem, ut bene agendo reconciliet sibi legem, ne in die iudicii accuset eum apud iudicem et condemnatus poenas det spretae legis. omni etenim, qui male uult agere, disciplina dominica inimica uidetur, cui nisi consenserit, mittetur in gehennam diabolo, qui uere inimicus humani generis est, praeparatam.