Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Omnia quae de Christo dicta sunt, adimpleta sunt. et ipse dominus sic adimpleuit legem et profetas, cum omnia, [*](12 Esai. 42, 14 13 Luc. 18, 7 18 cf. Matth. 11, 13. Luc. 16. 16. 19 Matth. 5, 17 ) [*](def. I) [*]( ) 1 et om. M incutiens C 2 et om. FB reuelatur X 3 animas codd. (con\'. CNGB) patientes C (corr.), X audit a] audita a (corr.; a tert. est in ras.) C 5 innocentem se] innocentem C et innocentem X 6 expectant (corr.) C *• expectat N 8 contempserunt NX 9 praedicatae] praedicat et GA 10 patientis (corr.) M 14 sic] sicut C 16 aceruet GA acerbet B (t exp.) 19 lex om. C 22 austorem M 24 impleuit X quaequae N quequae C )

119
quaeque de se scripta sunt, fecit nec dissoluit aliquid, sed confirmauit. lex enim et profetae usque ad ipsum. profetae enim de ipso locuti sunt; ideo ultra illum quae ab his de hoc dicta sunt tendi non possunt neque post ipsum aliqui huius modi profetae repperiri potuerunt, quia neque habent de quo dicant, et de quo dicebant iam uenit. omnia etenim uoluminibus suis complexi sunt, et incarnationem et conuersationem et passionem et resurrectionem et diuinitatis manifestationem et futurum eius iudicium reuelarunt, ac per hoc cessauerunt profetae impleto opere dispensationis.

Lex autem duplici modo cessauit, nec quidem tota; nam et id quod cessauit poterit manere, si seruetur condicio. aliud enim cessauit in sententia, aliud in ipsa lege. praedicante Iohanne baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum cessauit sententia legis, quae reos tenebat peccatores, cessa. uerunt etiam onera legis, quae ad duritiam cordis Iudaici fuerant data in escis, neumeniis, mustelis. misericordia enim adueniente cessauit uindicta. sed onera legis in perpetuum cessauerunt, sententia uero his cessat et aboletur, qui permanent in bene- beneficio consecuto. his autem qui redeunt ad hominem ueterem refricatur legis auctoritas, quia inmemores beneficiorum redeunt sub sententiam legis.-

Circumcisio uero et sabbatum usque ad id tempus ualuit, quo nouae legis praedicaretur mandatum. sic enim data sunt, ut adueniente lege fidei cessarent. unde dicit apostolus: finis legis Christus. nam et Danihel hoc significat, cum de [*]( 2 cf. Mstth. 11, 13. Lac. 16, 16 18 cf. Marc. 1, 4. Luc. 3, 3 16 cf. Leu. 11, 29 20 cf. Rom. 6, 6 etc. 25 Bom. 10, 4 26 cf. Dan. 9, 24—27 ) [*]( If.1\' l ) [*]( 2 alt. profstiac M 4 tenti C 5 repperiri (corr. repperi) C reperiri NF 6 dicebant] dicebatar CNX 9 eioa.... N 11 nec] non GA neni (eorr. non) B 12 manere (ma i ras.) C permanere (per eras.) N 17 in eBcis] nescis CN numeniis MC multelis (corr.) M 20 rediunt CF 21 refrigatur C qui C immores (corr. m2) M beneficioruin dei GA redinnt CF 28 et] ad C )

120
aduentu domini et temporibus ebdomadum profetat, quia et crisma et iudicium et sacrificium et ipsa ciuitas cessatura . erat. spiritale enim adueniente lege necesse erat cessare carnalia. tunc enim ei parte corporis seruiebatur deo, nunc ex parte animae; pridem uisibiliter, modo inuisibiliter; tunc in carne, nunc in animo, quia deo utique, qui spiritus est, in spiritu seruiendum est. non ergo soluta lex est, quia cessauit, sed successum illi est impleto tempore. nec enim administratio eius accusatur aut iudicium, si peccatoribus indulgentia datur, cum hinc magis recte data et iusta probetur, quia quibus dominabatur, peccatores fuisse non negantur: quia iustis, inquit, lex non est posita.