Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Obscuris uera inuoluere non est bonum. nam tres euangelistae unum sensum habuerunt, Marcus autem rem, quae ab istis praetermissa fuerat, uoluit intimare sciens necessariam. nec enim falli posset, qui auctorum exempla secutus ea quae scripsit magna deuotione et industria didicit et nec sine sancto spiritu fuit. quid ergo ex hoc ostendere uoluit, debet absolui. contuendum itaque est, quia non a Pilato, sed a Iudaeis saluator cruci fixus est. quantum autem ad leges Romanas pertinuit, innocentem pronuntiauerunt saluatorem. ait enim Pilatus Iudaeis: ego nullam inuenio causam in eo et dicentibus eis: cruci fige eum, respondit: quid enim mali fecit? denique persistens et uolens educere eum de manibus eorum, calumniam passus est dicentibus eis: si hunc dimittis, non es amicus Caesaris. omnis enim [*](2 cf. Leu. 23, 32 9 cf. Matth. 27, 45. Luc. 23, 44. Ioh. 19, 14 10 Harc. 15, 25 22 Ioh. 18, 38. 19, 4. 6 etc. 23 loh. 19, 6. Matth. 27, 23. Marc. 15, 14. Luc. 23, 22 25 Ioh. 19, 12 )[*](def. P i 1 ) [*]( 10 crucufixus M 12 obsecuris M uera] falsa G uera (corr. falsa) A 13 abuerant M 14 fuerant GA imitare X 15 auctorem X secutis (corr.) M \' 16 magne C 17 spiritu sancto GA 23 male M (corr.), CFG educere] se (corr. e) ducere C )

115
qui se regem facit, contradicit Caesari. sic factum est ut traderet eum iudicio illorum. sententiam ergo non dedit Pilatus, sed Iudaei.

Denique praemoniti sunt, inquit, a principibus sacerdotum, ut dicerent: cruci figatur. hanc sententiam tertia hora datam uult intellegi, in qua assiduis uocibus perdurantes, interuallo tamen horarum fere trium, quibus itum et reditum est ab Herode, cruci fixerunt saluatorem. omnis enim qui addicitur, ex eo iam mortuus conputatur, quo sententiam excipit. manifestauit igitur Marcus, quia non iudicis sententia cruci fixus saluator est. difficile est enim innocentem probare eum, qui sententia iudicis punitur. discordare ergo se passus in uerbo est, ut doceret tertia hora coeptum esse, quod sexta hora impletum est, non legibus, sed persistente maliuolentia Iudaeorum.

LXVI. MARCUS EUANGELISTA DAEMONIA COGNOUISSE AIT ET PROFESSA ESSE IESUM, E CONTRA AUTEM APOSTOLUS PRINCIPES ET POTESTATES HUIUS SAECULI NEGAT COGNOUISSE DIUINITATEM DOMINI IESU. DICIT ENIM INTER CETERA MARCUS: \'SCIEBANT ENIM IPSUM ESSE\'; APOSTOLUS UERO: \'QVEM NEMO\', INQVIT, \'PRINCIPUM HUIUS SAECULI COGNOUIT; SI ENIM COGNOUISSENT, NUMQVAM DOMINUM MAIESTATIS CRUCI FIXISSENT.\' SI DAEMONIA SCIEBANT, QVO MODO PRINCIPES IGNORABANT?

Quibusdam uidetur \'principes huius saeculi\' maiores Iudaeorum significasse, quasi iuxta quod Petrus apostolus dixit: [*]( 1 cf. Ioh. 19, 16 cf. Matth. 27, 20. Marc. 15, 11 5 Matth. 27, 23 20 Mare. 1, 34 21 I Cor. 2, 8 ) [*](k/P) [*]( 1 ceseari (corr. cesari) C 3 iuda FB 4 promoniti MG praemoti C 5 bane] ac C 6 datum C 7 redditam MG, A (exp. et eras. pr. d) 9 adicitur M mortuos (eorr.) C excepit NX 12 ponitur CFB 13 quod] ut C 14 maliuolentia iudaeorum (uolentia iu in rcw.) N IS saecnli] est add. C 27 iuxta ********** N ) [*]( 8* )

116
scitis enim, inquit, fratres, quia per ignorantiam gessistis hoc malum, sicut et principes uestri. ergo Iudaeorum erant principes, non tamen huius saeculi. \'principes\' enim, ait, \'uestri\', non saeculi, quippe cum dixerint regem se habere Caesarem, sub cuius fuerant redacti potestatem. sunt autem isti hi principes, quos alio loco significauit apostolus dicens: non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principes et potestates, aduersus huius mundi tenebrarum harum rectores. recte ergo quaeritur. si enim isti non cognouerunt Iesum, quo modo poterat fieri ut daemonia agnoscerent eum?

Sed aliud est quod cognouisse in Christo daemones dicit, et aliud quod huius saeculi principes negat agnouisse. nam daemonia sciebant quidem ipsum esse, sed qui per legem fuerat promissus. omnia enim signa uidebant in eo, quae dixerant futura profetae, et quod ex semine Dauid de uirgine uenturus esset redemptor Israhel: mysterium autem diuinitatis eius ignorabant, sicut et principes eorum. denique quaerit. quamuis captiose, diabolus a saluatore dicens: si tu es filius dei et cetera. uidens enim aliquando diuinam uirtutem, aliquando hominis infirmitatem ambigens quid uerum esset. torquebatur. concordant igitur scripturae secundum ea quae reuelata sunt. inpossibile est enim discordare unius spiritus uiros. [*]( 1 Act. S, 17 4 cf. Ioh. 19, 15 7 Eph. 6, 12 19 Matth. 4, 3. Luc. 4, 3 ) [*](def.P i ) [*]( 3 ergo] esto M 4 dixerunt X 5 potestatem (m Up.) G poteatate A 6 hii CX 8 aducrsns .......... N 9 tenebrarum harum rectores] rectores tenebrarum Itarum rectone (rectoris add. postea ml) C rectores tenebrarum harum GA 18 cognouisse CNX 16 dixerunt X prophetae futura (corr.) N 21 esse M 23 reuelate (corr.) C )

117

LXVII. QVID EST QVOD IN CRUCE POSITUS SALCATOB AIT: \'PATER, IGNOSCE ILLIS; NON ENIM SCIUNT QVID FACIUNT\'? SI NESCIUNT, QVID EST QVOD IGNOSCITUR, MAXIME CUM DICAT REX ABIMELEC AD DEUM: \'NUMQVID GENTEM IGNORANTEM PERDES?\'

Non omnis ignorans inmunis a poena est. ille enim ignorans potest excusari a poena, qui a quo disceret non inuenit; istis autem hoc ignosci petit, quia habentes a quo discerent operam non dederunt. huius modi non licet ignorare: accipient ergo ueniam si conuertantur.

LXVIII. ORANDUM UTIQVE PRO INIMICIS DOMINUS DOCUIT: QVID EST UT CONTRA ANIMAE OCCISORUM ULCISCI SE PETANT DE DEO POSTULANTES UINDICTAM?.

Sic animae occisorum clamant uindicari se postulantes, sicut sanguis Abel clamauit de terra. causae ergo sunt quae clamare dicuntur, cum loqui non possint. sanguis enim effusus quid aliud quam uindicari se postulat, clamans non uoce, sed ratione? nam et opus opificem laudare dicitur per hoc ipsum quod uidentem se oblectat. non enim tam inpatientes sunt sancti, ut urgeant fieri quod sciunt tempore praefinito futurum, quod nec anticipari potest nec differri. sed hoc dicto ostendere uoluit uindicaturum deum sanguinem sanctorum suorum, ne, quia tam patiens nunc uidetur, inultum putaretur impium [*]( 2 Lac. 23, 34 5 Gen. 20, 4 11 cf. Matth. 5, 44. Luc. 6, 2i 12 cf. Apoc. 6, 10 16 cf. Gen. 4, 10 19 cf. Ps. 144, 10 ) [*]( f, P ) [*]( 1 •• est M 4 abimalech C, (corr. m2 abimelech) B abimelech NX 7 qui a quo disceret] qai quos disceret M qui quod disceret C quia quod sciret X 8 isti autem ignosci petierunt GA haec FB 9 accipientes C accipiant GA 12 quid est ut contra om. C animae.. C 13 de] et C 17 possunt M, G (corr.) 20 oblectet (corr.) N impatienter M 23 noluit uolnit (alt. exp.) N )

118
bellum, quod contra sanctos geritur, ut et terrorem incutiat persequentibus dei seruos et exhortaretur pro se patientes. releuatur enim anima patientis, quando uindicari se audit a potente. prae se enim fert, si mortem suam audiat iudici displicere; tunc enim pro certo habet innocentem se esse. et deus quidem misericors et patiens est, sed moderate. expectat enim ut impii credant et peccatores emendent; si quo minus, plectentur, quia dei longam patientiam contemserunt.