Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Cum autem nec per exemplum Nicodemus duceretur ad fidem, tunc audit a saluatore: si terrestria, inquit, dixi uobis. et non creditis, quo modo, si dixero caelestia, credetis? ista uerba terrena dixit, quae ad exemplum protulit. hoc est: (si per rationem terrenam\', inquit, \'exempli dati, spiritus uenti, non creditis posse fieri, quia quo modo fiat non uidetur. qui fieri poterat, ut, caelestia si darem exempla. quae utique nescitis, crederetis?\' potest enim homini suadi quod nescit, per id quod scit; ut puta, deus dicit de Christo, quod filius eius sit uerus, quod quo modo sit, conprehendi non potest; per id quod autem scimus secundum carnem quo modo sint filii. credimus ideo deum dixisse: \'Christus filius meus uerus est\', ut de semet ipso illum esse significaret. hoc modo et saluator rem, quae nec uerbis nec animo explicari potest, per id quod sensibile est et auribus auditur, uoluit commendare, hoc est. per exemplum spiritus, qui est uentus, quem et sensibilitas capit et auris audit, sed unde ueniat nescit, factum spiritus sancti, quod capi non potest, uoluit facere credibile.

Sed et in Actibus Apostolorum eodem modo legitur: [*](8 Ioh. 3, 12 15 cf. Matth. 3, 17. Marc. 1, 11. Luc. 3, 22 )[*](def r) [*](1 ut quo modo pleonastice dictum 5 est.. C 6 ..quod M 9 dixero] add. uobis GA creditis C, N (corr. m. ,\'ee,), X (corr. Am2) 11 post spiritus add. id est m. rer. s, 1. N 13 qui scripsi quin MNX qui in CF si darem caelestia N 14 crederetle-nescit um. (lUW.) M credertfifl C bominiA. suadi M hominiB uaderi (corr. fort. tilt) (\' 15 dixit GA 16 eiaa*. C per id quod autein) cf. Study of Ambrosiaster p. 77 19 salnator rem] saluatorem CX 20 explicare X qaod] ut C 21 auditor C (corr. m2 fbrt.), N (eorr. m. rec. gndftorQm), F 22 aenturus X sensibiliotas Ii tert. in ras.) M 23 capit (corr.» C 25 et] det (corr) C om. X )

107
et factus est, inquit, subito de caelo sonus tamquam aduenientis spiritus ualidi et repleuit totam domum et cetera. ecce aperte exemplo uenti spiritum sanctum insinuat ita de caelo aduenisse et sonuisse, quem ad modum ualidus uentus super terram. nam et Hieremias uentum spiritum uocat dicens: uentus spirat in omni regione. qui propterea quod in hoc mundo est et per diuersa circumfertur loca, unde ueniat uel quo eat, nescimus. spiritus autem sanctus de caelo uenit, sicut legimus, ut credentes inluminet.

Quo modo ergo quibusdam uidetur de spiritu sancto saluatorem dixisse: spiritus ubi uult spirat et uocem eius audis, sed nescis, unde ueniat uel quo eat. cum constet exempli causa locutum haec saluatorem? denique subiecit: sic est, inquit, omnis qui renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto. quid tam apertum, quia spiritum uentum significauit? sed ideo putant non uentum significatum, quia ait: ubi uult spirat, quasi non omnis creatura e lege sibi posita arbitrio remissa sit proprio. et nos enim imus et facimus, quod uolumus, agentes sub lege. quare et rationem praestabimus aut possibile putatur et nec stultum uidetur, ut effectum uolens sancti spiritus insinuare illum ipsum daret exemplum. igitur omni genere quaestionem solutam arbitror. [*]( 1 Act. 2, 2 6 Ep. Hier. 60 12 Ioh. 3, 8 15 Ioh. 8, 8 ) [*](itf.P) [*]( 1 tuuque C 3 aperti C aperto N exemploin N 6 uetus («i uid.) M uentnni C 7 quij qma G, A (corr. quia add. i 9. 1:) qUod (u crw.) N modo (eotT.) C 9 sicut] sio et CNX 13 ueniet C uenia (corr. m.9 add. t 8. I.) N uel] et (corr. uel) C 14 cofistat M 18 ait] aut N omnia creatura e Engelbrecht omnes creaturae MC, N (corr. omnes creattra), FB omnis creatura GA 19 pro \' proprio (eras. pr. pro) N imuss M 22 ut] et X insinuaret G. (t etp.) A )

108