Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Tanta sanctitate praeditus est etiam ab ipsis cunabulis Iohannes, ut nec falli nec fallere credatur nec dominum suum, qui eum in utero per spiritum sanctum inluminauerat, nescire. ac per hoc uerum est, quia et descendente in eum spiritu agnouit eum et, priusquam ad baptismum ueniret, non ignorauit eum. sciebat enim eum, sed an ipse esset, qui donum dei patribus repromissum ministraturus esset, nesciebat, hoc est, quod tunc se didicisse profitetur, cum uidit in eum spiritum descendisse. sic enim se a deo instructum dicit Iohannes: super quem uideris, ait, spiritum descendentem et manentem super eum, ipse est qui baptizat in spiritu sancto. hoc etiam apostolus contestatur: dico [*]( 8 Esai. 40, 3. Marc. 1, 3 9 cf. Ioh. 1, 81. 33 11 Matth. 8, 14 18 cf. loh. 1. 34 23 Ioh. 1. 33 25 Rom. 15, H ) [*](de): P) [*]( I 1 apostolus MGUA (corr. m2 apostolum) 3 intimarat (corr.) C 4 parete M 7 derto N 8 priores C 9 iohaDDia CG 10 scisce M scire C 11 debeo a te GA 12 eum] cum (rubr.) (corr. 4W.).ltL 14 praedictus C punabilis C 15 iohannis N (COtT.), F fallerel fallare C 20 nec sciebat C 21 eat] eat se (se eras.) C se om. X 22 se] si M iohannis CF )

105
enim, inquit. Christum ministrum fuisse circumcisionis pro ueritate dei ad confirmandas promissiones patrum. hoc est in quo nesciebat dominum Iohannes; quamuis enim magnificentiam eius non ignoraret, hoc tamen latuit eum, quia per ipsum fides Abrahae implenda erat.

LVIIII. SI BAPTISMUM CAELESTE MVSTERIUM EST, CUR NICODEMO, CUM DE BAPTISMO DUBITANTI LOQVITUR DOMINUS: \'SI TERRESTRIA,\' INQVIT, \'DIXI UOBIS ET NON CREDITIS, QVO MODO, SI DIXERO CAELESTIA, \'CREDETIS?\'

Qui baptismum putat carnali ratione consistere, hic non est spiritalis; nec donum caeleste poterit consequi, qui se non per aquam, sed per fidem inmutari non credat. aqua enim cernitur, sed qui non uidetur spiritus operatur, ut fides in eo sit. quia sicut sordes corporeas . aqua, ita spiritus animam abluit a peccatis, ut quo modo uisibilia uisibilibus, ita et spiritalibus prosit spiritus. ac per hoc spiritalis ratio uertitur in baptismo. plus est enim ibi quod auditur quam uidetur.

Cum hinc ergo Nicodemus carnali constrictus ratione dubitaret, saluator, ut eum ad fidem adtraheret, exemplo usus est congruo. ut ad rem inuisibilem firmandam uisibile daret exemplum, quod solo auditu consistit, non uisu; et non negatur, et est tamen terrenum, quia mundi rem operatur. ait ergo dominus ad Nicodemum suadendo illi: spiritus ubi uult spirat. et uocem eius audis, sed nescis unde ueniat uel quo eat; sic est omnis qui renascitur ex aqua [*](8 loh. 3, 12 12 cf. Hebr. 6, 4 24 Ioh. 3, 8 ) [*](iif.t) [*]( 3 iohannis CF, A (eorr. m2) 6 baptismum.. -M 7 nichodimo C. N (corr. afl\'. nichodemo) nichodemo X 9 ai om. (add. s. I. atr.) M dixeroj add. uobis NGA 10 creditis X 11 carnale G, A (eow. m:3) . 13 sed} isod (corr.) N 18 quam] add. quod C, (8. I.) N 19 instructns N 20 ut eum] autem X 22 uisi M uisum N 23 tamen osl. (add. 8. I.) N mundo C 26 uel quo eat] et quo nadtt GA \' )

106
et spiritu sancto, ut quo modo uox uenientis spiritus. id est uenti, auditur quidem, non autem uidetur, sicut dictum est, sic et ratio baptismi auditur quod dicatur, non tamen quo modo per spiritum fit uidetur; auditur tamen cum quid futurum est ab eo, qui uerba insinuat, praedicatur, ut fieri credatur quod auditur, non tamen ratio facti reddatur.