Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Cum autem nec per exemplum Nicodemus duceretur ad fidem, tunc audit a saluatore: si terrestria, inquit, dixi uobis. et non creditis, quo modo, si dixero caelestia, credetis? ista uerba terrena dixit, quae ad exemplum protulit. hoc est: (si per rationem terrenam\', inquit, \'exempli dati, spiritus uenti, non creditis posse fieri, quia quo modo fiat non uidetur. qui fieri poterat, ut, caelestia si darem exempla. quae utique nescitis, crederetis?\' potest enim homini suadi quod nescit, per id quod scit; ut puta, deus dicit de Christo, quod filius eius sit uerus, quod quo modo sit, conprehendi non potest; per id quod autem scimus secundum carnem quo modo sint filii. credimus ideo deum dixisse: \'Christus filius meus uerus est\', ut de semet ipso illum esse significaret. hoc modo et saluator rem, quae nec uerbis nec animo explicari potest, per id quod sensibile est et auribus auditur, uoluit commendare, hoc est. per exemplum spiritus, qui est uentus, quem et sensibilitas capit et auris audit, sed unde ueniat nescit, factum spiritus sancti, quod capi non potest, uoluit facere credibile.
Sed et in Actibus Apostolorum eodem modo legitur: [*](8 Ioh. 3, 12 15 cf. Matth. 3, 17. Marc. 1, 11. Luc. 3, 22 )[*](def r) [*](1 ut quo modo pleonastice dictum 5 est.. C 6 ..quod M 9 dixero] add. uobis GA creditis C, N (corr. m. ,\'ee,), X (corr. Am2) 11 post spiritus add. id est m. rer. s, 1. N 13 qui scripsi quin MNX qui in CF si darem caelestia N 14 crederetle-nescit um. (lUW.) M credertfifl C bominiA. suadi M hominiB uaderi (corr. fort. tilt) (\' 15 dixit GA 16 eiaa*. C per id quod autein) cf. Study of Ambrosiaster p. 77 19 salnator rem] saluatorem CX 20 explicare X qaod] ut C 21 auditor C (corr. m2 fbrt.), N (eorr. m. rec. gndftorQm), F 22 aenturus X sensibiliotas Ii tert. in ras.) M 23 capit (corr.» C 25 et] det (corr) C om. X )