Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Qui baptismum putat carnali ratione consistere, hic non est spiritalis; nec donum caeleste poterit consequi, qui se non per aquam, sed per fidem inmutari non credat. aqua enim cernitur, sed qui non uidetur spiritus operatur, ut fides in eo sit. quia sicut sordes corporeas . aqua, ita spiritus animam abluit a peccatis, ut quo modo uisibilia uisibilibus, ita et spiritalibus prosit spiritus. ac per hoc spiritalis ratio uertitur in baptismo. plus est enim ibi quod auditur quam uidetur.
Cum hinc ergo Nicodemus carnali constrictus ratione dubitaret, saluator, ut eum ad fidem adtraheret, exemplo usus est congruo. ut ad rem inuisibilem firmandam uisibile daret exemplum, quod solo auditu consistit, non uisu; et non negatur, et est tamen terrenum, quia mundi rem operatur. ait ergo dominus ad Nicodemum suadendo illi: spiritus ubi uult spirat. et uocem eius audis, sed nescis unde ueniat uel quo eat; sic est omnis qui renascitur ex aqua [*](8 loh. 3, 12 12 cf. Hebr. 6, 4 24 Ioh. 3, 8 ) [*](iif.t) [*]( 3 iohannis CF, A (eorr. m2) 6 baptismum.. -M 7 nichodimo C. N (corr. afl\'. nichodemo) nichodemo X 9 ai om. (add. s. I. atr.) M dixeroj add. uobis NGA 10 creditis X 11 carnale G, A (eow. m:3) . 13 sed} isod (corr.) N 18 quam] add. quod C, (8. I.) N 19 instructns N 20 ut eum] autem X 22 uisi M uisum N 23 tamen osl. (add. 8. I.) N mundo C 26 uel quo eat] et quo nadtt GA \' )