Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Si enim, quod inprobabile est et ad nullam rem proficit, Iosef Heli filius dicatur secundum quod supra diximus, non dixisse uidebitur de Christo, quia fuit filius dei, sed de Adam. per ordinem enim singulorum filiorum patres subiciendo uenit ad Enos, cuius patrem dicit Seth, patrem autem Seth dicit Adam, Adae uero patrem dicit deum. nescio qune utilitas sit sic adseuerare. si autem per ordinem, sicut diximus, singuli patres Christi dicantur, sicut et filius dicebatur Iosef — quia dictum est: quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem —, ipso ordine legitur filius esse Seth et filius Adae et super hos omnes adsignatur filius dei, ut ante ipsos dicatur esse, quorum filius nuncupatur.