Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Illud autem, quod supra dictum est, et [per] generationem iungit per duos fratres filios unius et Christum ostendit filium dei esse ante omnem generationem. euangelista enim cum refert dicens: et ipse Iesus erat incipiens fere annorum triginta, filius sicut putabatur Iosef. qui fuit Heli, id est, Iesus filius aestimabatur Iosef et non solum Iosef erat filius, sed et Heli. non quia Iosef filium dicit Heli, sed eodem genere, quo Iosef uocabatur filius esse Iesus, ita erat etiam filius Heli, propter quod fratrum filii erant Iosef et Heli, id est Solomonis et Nathan filiorum Dauid, ut per Dauid ascendens ad Abraham et Noe et Seth et ad ipsum Adam et super Adam doceat esse Christum filium dei. cum enim dicit: qui fuit filius Seth. q.ni fuit filius Adae, qui fuit filius dei, Christum utique ita dicit Adae filium, sicut dicebatur filius Iosef. ait enim Maria ad Iesum: fili, quid fecisti nobis? etenim ego et pater tuus maesti et tristes [*](4 cf. Dent. 25. 5 13 Luc. 3. 23 22 Ltlc. 3, 38 25 Lnc. 2, 4S ) [*](def.P) [*]( \' 1 filios C 2 ante] super (corr.) N 3 autem om. CNX aeeeperat NFAB acciperafr CG 4 mandiitauit (corr.) M 5 fbisset* N accipffnt C uxorem eiae (ei A) ant propinquos GA 6 factum est 9d 7 ftoeepent (corr. aociperat) C acciperat N (eorr.), G 8 merito JWP 10 per seclusi 11 per eras. N duo (add. s s. I.) N 13 fero M 15 eiethnabatttr MFB existimabatur CNOA 16 et om. CA 17 quod N 18 pr. filiis C 19 natham CNX 20 e#«»fllioitlni (filior m ran.) M 21 Adam pr. om. X 22 qui fdit-Adae om. M 28 filiiis pr. om. N 25 ieBumJ eum CNG nobis] sic add. C (ift ras.), N )

103
ambulantes quaerebamus te. super Adam autem iungit Christum patri deo, ut qui horum, id est ab Adam usque ad Iosef et Heli, filius dicebatur, ante istos omnes dei uerus filius intellegeretur, ad confusionem Fotini, qui Christum non nisi ex Maria nec ante fuisse contendit. quorum enim non erat, filius dicebatur et dei, cuius uere filius erat, negabatur.